Reliquum est iam ut illud quaeramus, cum hoc constet, 17.1
Siculos a me petisse, ecquid hanc rem apud vos animosque
vestros valere oporteat, ecquid auctoritatis apud vos in suo
iure repetundo socii populi Romani, supplices vestri, habere
debeant. De quo quid ego plura commemorem? quasi 5
vero dubium sit quin tota lex de pecuniis repetundis socio-
rum causa constituta sit; nam civibus cum sunt ereptae 18.1
pecuniae, civili fere actione et privato iure repetuntur.
Haec lex socialis est, hoc ius nationum exterarum est, hanc
habent arcem, minus aliquanto nunc quidem munitam
quam antea, verum tamen si qua reliqua spes est quae 5
sociorum animos consolari possit, ea tota in hac lege posita
est; cuius legis non modo a populo Romano, sed etiam
ab ultimis nationibus iam pridem severi custodes requirun-
tur. Quis ergo est qui neget oportere eorum arbitratu lege 19.1
agi quorum causa lex sit constituta? Sicilia tota si una
voce loqueretur, hoc diceret: 'Quod auri, quod argenti,
quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit,
quod in una quaque re beneficio senatus populique Romani 5
iuris habui, id mihi tu, C. Verres, eripuisti atque abstulisti;
quo nomine abs te sestertium miliens ex lege repeto.' Si
universa, ut dixi, provincia loqui posset, hac voce uteretur:
quoniam id non poterat, harum rerum actorem quem ido-
neum esse arbitrata est ipsa delegit. In eius modi re quis- 20.1
quam tam impudens reperietur qui ad alienam causam,
invitis iis quorum negotium est, accedere aut adspirare
audeat? Si tibi, Q. Caecili, hoc Siculi dicerent: 'Te non
novimus, nescimus qui sis, numquam te antea vidimus; 5
sine nos per eum nostras fortunas defendere cuius fides est
nobis cognita,' nonne id dicerent quod cuivis probare de-
berent? Nunc hoc dicunt, utrumque se nosse; alterum se
cupere defensorem esse fortunarum suarum, alterum plane
nolle. Cur nolint, etiamsi taceant, satis dicunt; verum 21.1
non tacent. Tamen iis invitissimis te offeres? tamen in
aliena causa loquere? tamen eos defendes qui se ab omni-
bus desertos potius quam abs te defensos esse malunt?
tamen iis operam tuam pollicebere qui te neque velle sua 5
causa nec, si cupias, posse arbitrantur? Cur eorum spem
exiguam reliquarum fortunarum, quam habent in legis et in
iudici severitate positam, vi extorquere conaris? cur te
interponis invitissimis iis quibus maxime lex consultum esse
vult? cur, de quibus in provincia non optime es meritus, 10
eos nunc plane fortunis omnibus conaris evertere? cur iis
non modo persequendi iuris sui, sed etiam deplorandae
calamitatis adimis potestatem? Nam te actore quem eorum 22.1
adfuturum putas, quos intellegis non ut per te alium, sed ut
per alium aliquem te ipsum ulciscantur laborare?