Sed iam illius perfecti oratoris et summae elo- 61.1
quentiae species exprimenda est. quem hoc uno ex-
cellere, id est oratione, cetera in eo latere indicat
nomen ipsum. non enim inventor aut compositor aut
actor <qui> haec complexus est omnia, sed et Graece 5
ab eloquendo ῥήτωρ et Latine eloquens dictus est.
ceterarum enim rerum quae sunt in oratore partem
aliquam sibi quisque vindicat, dicendi autem, id est
eloquendi maxuma vis soli huic conceditur.