Quanquam enim et philosophi quidam ornate lo- 62.1
cuti sunt—si quidem et Theophrastus divinitate
loquendi nomen invenit et Aristoteles Isocraten ipsum
lacessivit et Xenophontis voce Musas quasi locutas
ferunt et longe omnium quicumque scripserunt aut 5
locuti sunt exstitit et gravitate <et suavitate> princeps
Plato—tamen horum oratio neque nervos neque
aculeos oratorios ac forensis habet. locuntur cum doc- 63.1
tis quorum sedare animos malunt quam incitare,
si de rebus placatis ac minime turbulentis docendi
causa non capiundi locuntur, ut in eo ipso quod
delectationem aliquam dicendo aucupentur plus non- 5
nullis quam necesse sit facere videantur. ergo ab hoc
genere non difficile est hanc eloquentiam de qua nunc
agitur secernere. mollis est enim oratio philosophorum 64.1
et umbratilis nec sententiis nec verbis instructa po-
pularibus nec vincta numeris sed soluta liberius; nihil
iratum habet nihil invidum nihil atrox nihil misera-
bile nihil astutum; casta verecunda virgo incorrupta 5
quodam modo. itaque sermo potius quam oratio dicitur.
quanquam enim omnis locutio oratio est tamen unius
oratoris locutio hoc proprio signata nomine est. So- 65.1
phistarum de quibus supra dixi magis distinguenda
similitudo videtur, qui omnis eosdem volunt flores
quos adhibet orator in causis persequi. sed hoc dif-
ferunt quod, cum sit iis propositum non perturbare 5
animos sed placare potius nec tam persuadere quam
delectare, et apertius id faciunt quam nos et crebrius,
concinnas magis sententias exquirunt quam probabilis,
a re saepe discedunt, intexunt fabulas, verba altius
transferunt eaque ita disponunt ut pictores varietatem 10
colorum, paria paribus referunt, adversa contrariis,
saepissimeque similiter extrema definiunt. Huic generi 66.1
historia finitima est. in qua et narratur ornate et
regio saepe aut pugna describitur; interponuntur etiam
contiones et hortationes. sed in his tracta quaedam
et fluens expetitur, non haec contorta et acris oratio. 5
ab his non multo secus quam a poetis haec elo-
quentia quam quaerimus sevocanda est. Nam etiam
poetae quaestionem attulerunt, quidnam esset illud
quo ipsi differrent ab oratoribus: numero maxume vide-
bantur antea et versu, nunc apud oratores iam ipse nu- 10
merus increbruit. quicquid est enim, quod sub aurium 67.1
mensuram aliquam cadit, etiamsi abest a versu—
nam id quidem orationis est vitium—numerus vo-
catur, qui Graece ῥυθμὸς dicitur. itaque video visum
esse nonnullis Platonis et Democriti locutionem, etsi 5
absit a versu, tamen, quod incitatius feratur et claris-
simis verborum luminibus utatur, potius poema pu-
tandum quam comicorum poetarum apud quos, nisi
quod versiculi sunt, nihil est aliud cotidiani dissimile
sermonis. nec tamen id est poetae maxumum, etsi 10
est eo laudabilior quod virtutes oratoris persequitur,
cum versu sit astrictior. ego autem, etiamsi quo- 68.1
rundam grandis et ornata vox est poetarum, tamen
in ea cum licentiam statuo maiorem esse quam in
oratoris faciundorum iungendorumque verborum, tum
etiam nonnullorum voluntate vocibus magis quam re- 5
bus inserviunt. nec vero, si quid est unum inter eos
simile—id autem est iudicium electioque verbo-
rum—propterea ceterarum rerum dissimilitudo in-
tellegi non potest. sed id nec dubium est et, si quid
habet quaestionis, hoc tamen ipsum ad id quod pro- 10
positum est non est necessarium. seiunctus igitur
orator a philosophorum eloquentia a sophistarum ab
historicorum a poetarum explicandus est nobis qualis
futurus sit.