Et quia non numero solum numerosa oratio sed 219.5
et compositione fit et genere, quod ante dictum est,
concinnitatis—compositione potest intellegi, cum
ita structa verba sunt, ut numerus non quaesitus sed
ipse secutus esse videatur, ut apud Crassum: 'nam ubi
lubido dominatur, innocentiae leve praesidium est'; 10
ordo enim verborum efficit numerum sine ulla aperta
oratoris industria—itaque si quae veteres illi, Hero-
dotum dico et Thucydiden totamque eam aetatem,
apte numeroseque dixerunt, ea sic non numero quae-
sito sed verborum collocatione ceciderunt—formae 220.1
vero quaedam sunt orationis, in quibus ea concin-
nitas est ut sequatur numerus necessario. nam cum
aut par pari refertur aut contrarium contrario op-
ponitur aut quae similiter cadunt verba verbis com- 5
parantur, quidquid ita concluditur, plerumque fit ut
numerose cadat—quo de genere cum exemplis supra
diximus—ut haec quoque copia facultatem afferat
non semper eodem modo desinendi. nec tamen haec
ita sunt arta et astricta ut ea, cum velimus, laxare 10
nequeamus. multum interest utrum numerosa sit, id
est similis numerorum, an plane e numeris constet
oratio: alterum si fit, intolerabile vitium est, alterum
nisi fit, dissipata et inculta et diffluens est oratio.