Sed quoniam non modo non frequenter verum 221.1
etiam raro in veris causis aut forensibus circumscripte
numeroseque dicendum est, sequi videtur, ut videamus
quae sint illa quae supra dixi incisa, quae membra.
haec enim in veris causis maxumam partem orationis 5
obtinent. constat enim ille ambitus et plena compre-
hensio e quattuor fere senariis versibus, quae membra
dicimus, ut et auris impleat et neque brevior sit quam
satis sit neque longior. quanquam utrumque non-
nunquam vel potius saepe accidit, ut aut citius in- 10
sistendum sit aut longius procedendum, ne brevitas
defraudasse auris videatur neve longitudo obtudisse.
sed habeo mediocritatis rationem; nec enim loquor
de versu et est liberior aliquanto oratio. e quattuor 222.1
igitur quasi hexametrorum instar versuum quod sit
constat fere plena comprehensio. his igitur singulis
versibus quasi nodi apparent continuationis, quos in
ambitu coniungimus. sin membratim volumus dicere, 5
insistimus atque, cum opus est, ab isto cursu invidioso
facile nos et saepe diiungimus. sed nihil tam debet
esse numerosum quam hoc, quod minime apparet et
valet plurimum. ex hoc genere illud est Crassi: 'mis-
sos faciant patronos; ipsi prodeant'—nisi intervallo 10
dixisset 'ipsi prodeant', sensisset profecto se fudisse
senarium; omnino melius caderet 'prodeant ipsi'; sed
de genere nunc disputo. 'cur clandestinis consiliis nos 223.1
oppugnant? cur de perfugis nostris copias comparant
contra nos?' prima sunt illa duo, quae κόμματα Graeci
vocant, nos incisa dicimus; deinde tertium—κῶλον
illi, nos membrum—sequitur non longa—ex duobus 5
enim versibus, id est membris, perfecta est—com-
prehensio et in spondeos cadit; et Crassus quidem sic
plerumque dicebat idque ipse genus dicendi maxume
probo. sed quae incisim aut membratim efferuntur, ea
vel aptissime cadere debent, ut est apud me: 'domus 10
tibi deerat? at habebas. pecunia superabat? at egebas';
haec incise dicta sunt quattuor; at membratim quae 224.1
secuntur duo: 'incurristi amens in columnas, in alienos
insanus insanisti.' deinde omnia tanquam crepidine
quadam comprehensione longiore sustinentur: 'depres-
sam, caecam, iacentem domum pluris quam te et quam 5
fortunas tuas aestimasti'—dichoreo finitur. at spon-
deis proxumum illud. nam in his, quibus ut pugiun-
culis uti oportet, brevitas facit ipsa liberiores pedes;
saepe enim singulis utendum est, plerumque binis et
utrisque addi pedis pars potest, non fere ternis amplius. 10
incisim autem et membratim tractata oratio in veris 225.1
causis plurimum valet, maxumeque iis locis, cum aut
arguas aut refellas, ut nos in Corneliana secunda:
'o callidos homines, o rem excogitatam, o ingenia
metuenda!'—membratim adhuc; deinde caesim: 5
'diximus', rursus membratim: 'testis dare volumus'—
extrema sequitur comprehensio, sed ex duobus mem-
bris, qua non potest esse brevior: 'quem, quaeso,
nostrum fefellit ita vos esse facturos?' nec ullum 226.1
genus est dicendi aut melius aut fortius quam binis
aut ternis ferire verbis, nonnunquam singulis, paulo
alias pluribus, inter quae variis clausulis interponit
se raro numerosa comprehensio; quam perverse fu- 5
giens Hegesias, dum ille quoque imitari Lysian volt,
alterum paene Demosthenen, saltat incidens parti-
culas. et is quidem non minus sententiis peccat quam
verbis, ut non quaerat quem appellet ineptum qui
illum cognoverit. sed ego illa Crassi et nostra posui, 10
ut qui vellet auribus ipsis quid numerosum etiam
in minimis particulis orationis esset iudicaret.