Et quoniam plura de numerosa oratione diximus 226.13
quam quisquam ante nos, nunc de eius generis utilitate
dicemus. nihil enim est aliud, Brute, quod quidem tu 227.1
minime omnium ignoras, pulchre et oratorie dicere nisi
optumis sententiis verbisque lectissimis dicere: et nec
sententia ulla est, quae fructum oratori ferat, nisi
apte exposita atque absolute, nec verborum lumen 5
apparet nisi diligenter collocatorum. et horum utrum-
que numerus illustrat, numerus autem—saepe enim
hoc testandum est—non modo non poetice vinctus
verum etiam fugiens illum eique omnium dissimillimus.
non quin idem sint numeri non modo oratorum et 10
poetarum verum omnino loquentium, denique etiam
sonantium omnium quae metiri auribus possumus; sed
ordo pedum facit, ut id quod pronuntiatur aut ora-
tionis aut poematis simile videatur. hanc igitur, sive 228.1
compositionem sive perfectionem sive numerum vocari
placet, [et] adhibere necesse est, si ornate velis dicere,
non solum, quod ait Aristoteles et Theophrastus, ne
infinite feratur ut flumen oratio, quae non aut spiritu 5
pronuntiantis aut interductu librarii sed numero coacta
debet insistere, verum etiam quod multo maiorem
habent apta vim quam soluta. ut enim athletas nec
multo secus gladiatores videmus nihil nec vitando
facere caute nec petendo vehementer, in quo non 10
motus hic habeat palaestram quandam, ut quicquid
in his rebus fiat utiliter ad pugnam idem ad aspectum
etiam sit venustum, sic orator nec plagam gravem
facit, nisi petitio fuit apta, nec satis tecte declinat
impetum, nisi etiam in cedendo quid deceat intellegit. 15
itaque qualis eorum motus quos ἀπαλαίστρους Graeci 229.1
vocant, talis horum mihi videtur oratio qui non clau-
dunt numeris sententias, tantumque abest ut—quod
ii qui hoc aut magistrorum inopia aut ingenii tardi-
tate aut laboris fuga non sunt assecuti solent dicere 5
—enervetur oratio compositione verborum, ut aliter
in ea nec impetus ullus nec vis esse possit. sed
magnam exercitationem res flagitat, ne quid eorum
qui genus hoc secuti non tenuerunt simile faciamus:
ne aut verba traiciamus aperte, quo melius aut cadat 10
aut volvatur oratio. quod se L. Caelius Antipater in 230.1
prooemio belli Punici nisi necessario facturum negat:
o virum simplicem, qui nos nihil celet, sapientem,
qui serviundum necessitati putet! sed hic omnino
rudis; nobis autem in scribendo atque in dicendo 5
necessitatis excusatio non probatur; nihil est enim
necesse, et si quid esset, id necesse tamen non erat
confiteri. et hic quidem, qui hanc a L. Aelio, ad quem
scripsit, cui se purgat, veniam petit, et utitur ea tra-
iectione verborum et nihilo tamen aptius explet con- 10
cluditque sententias. apud alios autem et Asiaticos
maxume numero servientis inculcata reperias inania
quaedam verba quasi complementa numerorum. sunt
etiam qui illo vitio, quod ab Hegesia maxume fluxit,
infringendis concidendisque numeris in quoddam genus 15
abiectum incidant versiculorum simillimum. tertium 231.1
est, in quo fuerunt fratres illi Asiaticorum rhetorum
principes Hierocles et Menecles minime mea sententia
contemnendi. etsi enim a forma veritatis et ab Atti-
corum regula absunt, tamen hoc vitium compensant 5
vel facultate vel copia. sed apud eos varietas non
erat, quod omnia fere concludebantur uno modo. quae
vitia qui fugerit, ut neque verbum ita traiciat, ut id
de industria factum intellegatur, neque inferciens verba
quasi rimas expleat nec minutos numeros sequens 10
concidat delumbetque sententias nec sine ulla commu-
tatione in eodem semper versetur genere numerorum,
is omnia fere vitia vitaverit. nam de laudibus multa
diximus, quibus sunt talia perspicue vitia contraria.