Quantum autem sit apte dicere, experiri licet, si 232.1
aut compositi oratoris bene structam collocationem
dissolvas permutatione verborum; corrumpatur enim
tota res, ut et haec nostra in Corneliana et deinceps
omnia: 'neque me divitiae movent, quibus omnis Afri- 5
canos et Laelios multi venalicii mercatoresque supe-
rarunt'—immuta paululum, ut sit: 'multi superarunt
mercatores venaliciique': perierit tota res. et quae
secuntur: 'neque vestis aut caelatum aurum et argen-
tum, quo nostros veteres Marcellos Maxumosque multi 10
eunuchi e Syria Aegyptoque vicerunt' verba permuta
sic ut sit: 'vicerunt eunuchi e Syria Aegyptoque.' adde
tertium: 'neque vero ornamenta ista villarum quibus
L. Paulum et L. Mummium, qui rebus his urbem Ita-
liamque omnem referserunt, ab aliquo video perfacile 15
Deliaco aut Syro potuisse superari'—fac ita: 'po-
tuisse superari ab aliquo Syro aut Deliaco.' videsne 233.1
ut ordine verborum paululum commutato, isdem tamen
verbis stante sententia, ad nihilum omnia recidant,
cum sint ex aptis dissoluta? aut si alicuius inconditi
arripias dissipatam aliquam sententiam eamque ordine 5
verborum paululum commutato in quadrum redigas,
efficiatur aptum illud, quod fuerit antea diffluens ac
solutum. age sume de Gracchi apud censores illud:
'abesse non potest quin eiusdem hominis sit probos
improbare qui improbos probet': quanto aptius, si 10
ita dixisset: 'quin eiusdem hominis sit qui improbos
probet probos improbare'!