Hoc modo dicere nemo unquam noluit nemoque po- 234.1
tuit quin dixerit; qui autem aliter dixerunt hoc asse-
qui non potuerunt. ita facti sunt repente Attici. quasi
vero Trallianus fuerit Demosthenes. cuius non tam
vibrarent fulmina illa, nisi numeris contorta ferrentur. 5
sed si quem magis delectant soluta, sequatur ea sane,
modo sic ut, si quis Phidiae clupeum dissolverit, collo-
cationis universam speciem sustulerit, non singulorum
operum venustatem; ut in Thucydide orbem modo ora-
tionis desidero, ornamenta comparent. isti autem cum 235.1
dissolvunt orationem in qua nec res nec verbum
ullum est nisi abiectum, non clupeum sed, ut in pro-
verbio est—etsi humilius dictum est tamen simile
est—scopas ut ita dicam mihi videntur dissolvere. 5
atque ut plane genus hoc quod ego laudo contemp-
sisse videantur, aut scribant aliquid vel Isocrateo
more vel quo Aeschines aut Demosthenes utitur: tum
illos existimabo non desperatione reformidavisse genus
hoc sed iudicio refugisse; aut reperiam ipse eadem 10
condicione qui uti velit, ut aut dicat aut scribat utra
voles lingua eo genere quo illi volunt; facilius est
enim apta dissolvere quam dissipata conectere. res 236.1
se autem sic habet, ut brevissime dicam quod sentio:
composite et apte sine sententiis dicere insania est,
sententiose autem sine verborum et ordine et modo
infantia sed eius modi tamen infantia, ut ea qui 5
utantur non stulti homines haberi possint, etiam
plerumque prudentes; quo qui est contentus utatur.
eloquens vero, qui non approbationes solum sed ad-
mirationes clamores plausus, si liceat, movere debet,
omnibus oportet ita rebus excellat, ut ei turpe sit 10
quicquam aut spectari aut audiri lubentius.