Sed de clarorum hominum factis illustribus et glorio- 1.37.1
sis satis hoc loco dictum sit. erit enim iam de omnium
virtutum cursu ad voluptatem proprius disserendi locus.
nunc autem explicabo, voluptas ipsa quae qualisque
sit, ut tollatur error omnis imperitorum intellegaturque 5
ea, quae voluptaria, delicata, mollis habeatur disciplina,
quam gravis, quam continens, quam severa sit. Non
enim hanc solam sequimur, quae suavitate aliqua na-
turam ipsam movet et cum iucunditate quadam perci-
pitur sensibus, sed maximam voluptatem illam habemus, 10
quae percipitur omni dolore detracto. nam quoniam,
cum privamur dolore, ipsa liberatione et vacuitate om-
nis molestiae gaudemus, omne autem id, quo gaude-
mus, voluptas est, ut omne, quo offendimur, dolor, do-
loris omnis privatio recte nominata est voluptas. ut 15
enim, cum cibo et potione fames sitisque depulsa est,
ipsa detractio molestiae consecutionem affert volupta-
tis, sic in omni re doloris amotio successionem efficit
voluptatis. itaque non placuit Epicuro medium esse 38.1
quiddam inter dolorem et voluptatem; illud enim ip-
sum, quod quibusdam medium videretur, cum omni
dolore careret, non modo voluptatem esse, verum etiam
summam voluptatem. quisquis enim sentit, quem ad 5
modum sit affectus, eum necesse est aut in voluptate
esse aut in dolore. omnis autem privatione doloris
putat Epicurus terminari summam voluptatem, ut postea
variari voluptas distinguique possit, augeri amplificari-
que non possit. At etiam Athenis, ut e patre audiebam 39.1
facete et urbane Stoicos irridente, statua est in Cera-
mico Chrysippi sedentis porrecta manu, quae manus
significet illum in hac esse rogatiuncula delectatum:
'Numquidnam manus tua sic affecta, quem ad modum 5
affecta nunc est, desiderat?'—Nihil sane.—'At, si
voluptas esset bonum, desideraret.'—Ita credo.—
'Non est igitur voluptas bonum.' Hoc ne statuam qui-
dem dicturam pater aiebat, si loqui posset. conclusum
est enim contra Cyrenaicos satis acute, nihil ad Epicu- 10
rum. nam si ea sola voluptas esset, quae quasi titil-
laret sensus, ut ita dicam, et ad eos cum suavitate af-
flueret et illaberetur, nec manus esse contenta posset nec
ulla pars vacuitate doloris sine iucundo motu vo-
luptatis. sin autem summa voluptas est, ut Epicuro 15
placet, nihil dolere, primum tibi recte, Chrysippe, con-
cessum est nihil desiderare manum, cum ita esset af-
fecta, secundum non recte, si voluptas esset bonum,
fuisse desideraturam. idcirco enim non desideraret,
quia, quod dolore caret, id in voluptate est. 20