Intrandum est igitur in rerum naturam et penitus 5.44.1
quid ea postulet pervidendum; aliter enim nosmet
ipsos nosse non possumus. quod praeceptum quia
maius erat, quam ut ab homine videretur, idcirco as-
signatum est deo. iubet igitur nos Pythius Apollo 5
noscere nosmet ipsos. cognitio autem haec est una
nostri, ut vim corporis animique norimus sequamur-
que eam vitam, quae rebus iis ipsis perfruatur. quo-
niam autem is animi appetitus a principio fuit, ut ea,
quae dixi, quam perfectissima natura haberemus, con- 10
fitendum est, cum id adepti simus, quod appetitum
sit, in eo quasi in ultimo consistere naturam, atque
id esse summum bonum; quod certe universum sua
sponte ipsum expeti et propter se necesse est, quoniam
ante demonstratum est etiam singulas eius partes esse 15
per se expetendas. In enumerandis autem corporis 45.1
commodis si quis praetermissam a nobis voluptatem
putabit, in aliud tempus ea quaestio differatur. utrum
enim sit voluptas in iis rebus, quas primas secundum
naturam esse diximus, necne sit ad id, quod agimus, 5
nihil interest. si enim, ut mihi quidem videtur, non
explet bona naturae voluptas, iure praetermissa est;
sin autem est in ea, quod quidam volunt, nihil im-
pedit hanc nostram comprehensionem summi boni.
quae enim constituta sunt prima naturae, ad ea si 10
voluptas accesserit, unum aliquod accesserit commo-
dum corporis neque eam constitutionem summi boni,
quae est proposita, mutaverit.
  Et adhuc quidem ita nobis progressa ratio est, ut 46.1
ea duceretur omnis a prima commendatione naturae.
nunc autem aliud iam argumentandi sequamur genus,
ut non solum quia nos diligamus, sed quia cuiusque
partis naturae et in corpore et in animo sua quaeque 5
vis sit, idcirco in his rebus summe nostra sponte
moveamur. atque ut a corpore ordiar, videsne ut,
si quae in membris prava aut debilitata aut inminuta
sint, occultent homines? ut etiam contendant et ela-
borent, si efficere possint, ut aut non appareat cor- 10
poris vitium aut quam minimum appareat? multos-
que etiam dolores curationis causa perferant, ut, si
ipse usus membrorum non modo non maior, verum
etiam minor futurus sit, eorum tamen species ad na-
turam revertatur? etenim, cum omnes natura totos se 15
expetendos putent, nec id ob aliam rem, sed propter
ipsos, necesse est eius etiam partis propter se expeti,
quod universum propter se expetatur. Quid? in motu 47.1
et in statu corporis nihil inest, quod animadverten-
dum esse ipsa natura iudicet? quem ad modum quis
ambulet, sedeat, qui ductus oris, qui vultus in quo-
que sit? nihilne est in his rebus, quod dignum libero 5
aut indignum esse ducamus? nonne odio multos
dignos putamus, qui quodam motu aut statu videntur
naturae legem et modum contempsisse? et quoniam
haec deducuntur de corpore, quid est cur non recte
pulchritudo etiam ipsa propter se expetenda ducatur? 10
nam si pravitatem inminutionemque corporis propter
se fugiendam putamus, cur non etiam, ac fortasse
magis, propter se formae dignitatem sequamur? et
si turpitudinem fugimus in statu et motu corporis,
quid est cur pulchritudinem non sequamur? atque 15
etiam valitudinem, vires, vacuitatem doloris non
propter utilitatem solum, sed etiam ipsas propter se
expetemus. quoniam enim natura suis omnibus expleri
partibus vult, hunc statum corporis per se ipsum
expetit, qui est maxime e natura, quae tota pertur- 20
batur, si aut aegrum corpus est aut dolet aut caret
viribus.