Videamus animi partes, quarum est conspectus 5.48.1
illustrior; quae quo sunt excelsiores, eo dant clariora
indicia naturae. tantus est igitur innatus in nobis
cognitionis amor et scientiae, ut nemo dubitare possit
quin ad eas res hominum natura nullo emolumento 5
invitata rapiatur. videmusne ut pueri ne verberibus
quidem a contemplandis rebus perquirendisque de-
terreantur? ut pulsi recurrant? ut aliquid scire se
gaudeant? ut id aliis narrare gestiant? ut pompa,
ludis atque eius modi spectaculis teneantur ob eam- 10
que rem vel famem et sitim perferant? quid vero?
qui ingenuis studiis atque artibus delectantur, nonne
videmus eos nec valitudinis nec rei familiaris habere
rationem omniaque perpeti ipsa cognitione et scientia
captos et cum maximis curis et laboribus compensare 15
eam, quam ex discendo capiant, voluptatem? <ut> 49.1
mihi quidem Homerus huius modi quiddam vidisse
videatur in iis, quae de Sirenum cantibus finxerit. ne-
que enim vocum suavitate videntur aut novitate qua-
dam et varietate cantandi revocare eos solitae, qui 5
praetervehebantur, sed quia multa se scire profiteban-
tur, ut homines ad earum saxa discendi cupiditate
adhaerescerent. ita enim invitant Ulixem—nam verti,
ut quaedam Homeri, sic istum ipsum locum—:
    O decus Argolicum, quin puppim flectis, Ulixes, 10
    Auribus ut nostros possis agnoscere cantus!
    Nam nemo haec umquam est transvectus caerula
       cursu,
    Quin prius adstiterit vocum dulcedine captus,
    Post variis avido satiatus pectore musis 15
    Doctior ad patrias lapsus pervenerit oras.
    Nos grave certamen belli clademque tenemus,
    Graecia quam Troiae divino numine vexit,
    Omniaque e latis rerum vestigia terris.