Sunt autem etiam clariora vel plane perspicua 5.55.1
minimeque dubitanda indicia naturae, maxime scilicet
in homine, sed in omni animali, ut appetat animus
aliquid agere semper neque ulla condicione quietem
sempiternam possit pati. facile est hoc cernere in 5
primis puerorum aetatulis. quamquam enim vereor,
ne nimius in hoc genere videar, tamen omnes veteres
philosophi, maxime nostri, ad incunabula accedunt,
quod in pueritia facillime se arbitrantur naturae vo-
luntatem posse cognoscere. videmus igitur ut con- 10
quiescere ne infantes quidem possint. cum vero pau-
lum processerunt, lusionibus vel laboriosis delectantur,
ut ne verberibus quidem deterreri possint, eaque
cupiditas agendi aliquid adolescit una cum aetatibus.
itaque, ne si iucundissimis quidem nos somniis usuros 15
putemus, Endymionis somnum nobis velimus dari,
idque si accidat, mortis instar putemus. quin etiam 56.1
inertissimos homines nescio qua singulari segnitia
praeditos videmus tamen et corpore et animo moveri
semper et, cum re nulla impediantur necessaria, aut
alveolum poscere aut quaerere quempiam ludum aut 5
sermonem aliquem requirere, cumque non habeant
ingenuas ex doctrina oblectationes, circulos aliquos
et sessiunculas consectari. quin ne bestiae quidem,
quas delectationis causa concludimus, cum copiosius
alantur, quam si essent liberae, facile patiuntur sese 10
contineri motusque solutos et vagos a natura sibi
tributos requirunt. itaque ut quisque optime natus 57.1
institutusque est, esse omnino nolit in vita, si geren-
dis negotiis orbatus possit paratissimis vesci volup-
tatibus. nam aut privatim aliquid gerere malunt aut,
qui altiore animo sunt, capessunt rem publicam ho- 5
noribus imperiisque adipiscendis aut totos se ad studia
doctrinae conferunt. qua in vita tantum abest ut
voluptates consectentur, etiam curas, sollicitudines,
vigilias perferunt optimaque parte hominis, quae in
nobis divina ducenda est, ingenii et mentis acie 10
fruuntur nec voluptatem requirentes nec fugientes
laborem. nec vero intermittunt aut admirationem
earum rerum, quae sunt ab antiquis repertae, aut
investigationem novarum. quo studio cum satiari non
possint, omnium ceterarum rerum obliti nihil ab- 15
iectum, nihil humile cogitant; tantaque est vis tali-
bus in studiis, ut eos etiam, qui sibi alios propo-
suerunt fines bonorum, quos utilitate aut voluptate
dirigunt, tamen in rebus quaerendis explicandisque
naturis aetates conterere videamus. 20