Ergo hoc quidem apparet, nos ad agendum esse 5.58.1
natos. actionum autem genera plura, ut obscurentur
etiam minora maioribus, maximae autem sunt pri-
mum, ut mihi quidem videtur et iis, quorum nunc
in ratione versamur, consideratio cognitioque rerum 5
caelestium et earum, quas a natura occultatas et
latentes indagare ratio potest, deinde rerum publi-
carum administratio aut administrandi scientia, tum
prudens, temperata, fortis, iusta ratio reliquaeque vir-
tutes et actiones virtutibus congruentes, quae uno 10
verbo complexi omnia honesta dicimus; ad quorum
et cognitionem et usum iam corroborati natura ipsa
praeeunte deducimur. omnium enim rerum principia
parva sunt, sed suis progressionibus usa augentur,
nec sine causa; in primo enim ortu inest teneritas 15
ac mollitia quaedam, ut nec res videre optimas nec
agere possint. virtutis enim beataeque vitae, quae
duo maxime expetenda sunt, serius lumen apparet,
multo etiam serius, ut plane qualia sint intellegantur.
praeclare enim Plato: 'Beatum, cui etiam in senectute 20
contigerit, ut sapientiam verasque opiniones assequi
possit!' Quare, quoniam de primis naturae commodis
satis dictum est, nunc de maioribus consequentibus-
que videamus.
  Natura igitur corpus quidem hominis sic et genuit 59.1
et formavit, ut alia in primo ortu perficeret, alia pro-
grediente aetate fingeret neque sane multum adiumen-
tis externis et adventiciis uteretur. animum autem re-
liquis rebus ita perfecit, ut corpus; sensibus enim or- 5
navit ad res percipiendas idoneis, ut nihil aut non
multum adiumento ullo ad suam confirmationem in-
digerent; quod autem in homine praestantissimum
atque optimum est, id deseruit. etsi dedit talem men-
tem, quae omnem virtutem accipere posset, ingenuit- 10
que sine doctrina notitias parvas rerum maximarum
et quasi instituit docere et induxit in ea, quae inerant,
tamquam elementa virtutis. sed virtutem ipsam in-
choavit, nihil amplius. itaque nostrum est—quod 60.1
nostrum dico, artis est—ad ea principia, quae acce-
pimus, consequentia exquirere, quoad sit id, quod vo-
lumus, effectum. quod quidem pluris est haud paulo
magisque ipsum propter se expetendum quam aut 5
sensus aut corporis ea, quae diximus, quibus tantum
praestat mentis excellens perfectio, ut vix cogitari pos-
sit quid intersit. itaque omnis honos, omnis admiratio,
omne studium ad virtutem et ad eas actiones, quae
virtuti sunt consentaneae, refertur, eaque omnia, quae 10
aut ita in animis sunt aut ita geruntur, uno nomine
honesta dicuntur. quorum omnium quae sint no-
titiae, quae quidem significentur rerum vocabulis,
quaeque cuiusque vis et natura sit mox videbimus.