Itaque, Torquate, cum diceres clamare Epicurum non 2.51.1
posse iucunde vivi, nisi honeste et sapienter et iuste
viveretur, tu ipse mihi gloriari videbare. tanta vis in-
erat in verbis propter earum rerum, quae significabantur
his verbis, dignitatem, ut altior fieres, ut interdum in- 5
sisteres, ut nos intuens quasi testificarere laudari ho-
nestatem et iustitiam aliquando ab Epicuro. quam te
decebat iis verbis uti, quibus si philosophi non uteren-
tur, philosophia omnino non egeremus! istorum enim
verborum amore, quae perraro appellantur ab Epicuro, 10
sapientiae, fortitudinis, iustitiae, temperantiae, praestan-
tissimis ingeniis homines se ad philosophiae studium
contulerunt. 'Oculorum', inquit Plato, 'est in nobis 52.1
sensus acerrimus, quibus sapientiam non cernimus.
quam illa ardentis amores excitaret sui!' Cur tandem?
an quod ita callida est, ut optime possit architectari
voluptates? Cur iustitia laudatur? aut unde est hoc 5
contritum vetustate proverbium: 'quicum in tenebris'?
hoc dictum in una re latissime patet, ut in omnibus
factis re, non teste moveamur. sunt enim levia et perin- 53.1
firma, quae dicebantur a te, animi conscientia improbos
excruciari, tum etiam poenae timore, qua aut affician-
tur aut semper sint in metu ne afficiantur aliquando.
non oportet timidum aut inbecillo animo fingi non bo- 5
num illum virum, qui, quicquid fecerit, ipse se cruciet
omniaque formidet, sed omnia callide referentem ad
utilitatem, acutum, versutum, veteratorem, facile ut ex-
cogitet quo modo occulte, sine teste, sine ullo conscio
fallat. an tu me de L. Tubulo putas dicere? qui cum 54.1
praetor quaestionem inter sicarios exercuisset, ita aperte
cepit pecunias ob rem iudicandam, ut anno proximo
P. Scaevola tribunus plebis ferret ad plebem vellentne
de ea re quaeri. quo plebiscito decreta a senatu est con- 5
suli quaestio Cn. Caepioni. profectus in exilium Tubulus
statim nec respondere ausus; erat enim res aperta.