Non igitur de improbo, sed <de> callido improbo 2.54.8
quaerimus, qualis Q. Pompeius in foedere Numantino
infitiando fuit, nec vero omnia timente, sed primum 10
qui animi conscientiam non curet, quam scilicet com-
primere nihil est negotii. is enim, qui occultus et tec-
tus dicitur, tantum abest ut se indicet, perficiet etiam
ut dolere alterius improbe facto videatur. quid est enim
aliud esse versutum? memini me adesse P. Sextilio 55.1
Rufo, cum is rem ad amicos ita deferret, se esse here-
dem Q. Fadio Gallo, cuius in testamento scriptum esset
se ab eo rogatum ut omnis hereditas ad filiam perve-
niret. id Sextilius factum negabat. poterat autem in- 5
pune; quis enim redargueret? nemo nostrum credebat,
eratque veri similius hunc mentiri, cuius interesset,
quam illum, qui id se rogasse scripsisset, quod debuis-
set rogare. addebat etiam se in legem Voconiam iu-
ratum contra eam facere non audere, nisi aliter amicis 10
videretur. aderamus nos quidem adolescentes, sed multi
amplissimi viri, quorum nemo censuit plus Fadiae dan-
dum, quam posset ad eam lege Voconia pervenire.
tenuit permagnam Sextilius hereditatem, unde, si se-
cutus esset eorum sententiam, qui honesta et recta 15
emolumentis omnibus et commodis anteponerent, num-
mum nullum attigisset. num igitur eum postea censes
anxio animo aut sollicito fuisse? nihil minus, contra-
que illa hereditate dives ob eamque rem laetus. magni
enim aestimabat pecuniam non modo non contra leges, 20
sed etiam legibus partam. quae quidem vel cum peri-
culo est quaerenda vobis; est enim effectrix multarum
et magnarum voluptatum. ut igitur illis, qui, recta et 56.1
honesta quae sunt, ea statuunt per se expetenda, ad-
eunda sunt saepe pericula decoris honestatisque causa,
sic vestris, qui omnia voluptate metiuntur, pericula
adeunda sunt, ut adipiscantur magnas voluptates. si 5
magna res, magna hereditas agetur, cum pecunia vo-
luptates pariantur plurimae, idem erit Epicuro vestro
faciendum, si suum finem bonorum sequi volet, quod
Scipioni magna gloria proposita, si Hannibalem in
Africam retraxisset. itaque quantum adiit periculum! 10
ad honestatem enim illum omnem conatum suum re-
ferebat, non ad voluptatem. sic vester sapiens magno
aliquo emolumento commotus cicuta, si opus erit, di-
micabit. occultum facinus esse potuerit, gaudebit; de- 57.1
prehensus omnem poenam contemnet. erit enim in-
structus ad mortem contemnendam, ad exilium, ad
ipsum etiam dolorem. quem quidem vos, cum impro-
bis poenam proponitis, inpetibilem facitis, cum sapien- 5
tem semper boni plus habere vultis, tolerabilem.