| Quod autem magnum dolorem brevem, longinquum | 2.94.1 |
| levem esse dicitis, id non intellego quale sit. video enim | |
| et magnos et eosdem bene longinquos dolores, quorum | |
| alia toleratio est verior, qua uti vos non potestis, qui | |
| honestatem ipsam per se non amatis. fortitudinis quae- | 5 |
| dam praecepta sunt ac paene leges, quae effeminari | |
| virum vetant in dolore. quam ob rem turpe putandum | |
| est, non dico dolere—nam id quidem est interdum | |
| necesse—, sed saxum illud Lemnium clamore Philo- | |
| cteteo funestare, | 10 |
| Quod éiulatu, quéstu, gemitu, frémitibus | |
| Resonándo mutum flébiles vocés refert. | |
| Huic Epicurus praecentet, si potest, cui | |
| <E> víperino mórsu venae víscerum | |
| Venéno inbutae taétros cruciatús cient! | 15 |
| Sic Epicurus: 'Philocteta, st! brevis dolor.' At iam | |
| decimum annum in spelunca iacet. 'Si longus, levis; | |
| dat enim intervalla et relaxat.' Primum non saepe, | 95.1 |
| deinde quae est ista relaxatio, cum et praeteriti doloris | |
| memoria recens est et futuri atque inpendentis torquet | |
| timor? 'Moriatur', inquit. Fortasse id optimum, sed | |
| ubi illud: 'Plus semper voluptatis'? si enim ita est, | 5 |
| vide ne facinus facias, cum mori suadeas. potius ergo | |
| illa dicantur: turpe esse, viri non esse debilitari dolore, | |
| frangi, succumbere. nam ista vestra: 'Si gravis, brevis; | |
| si longus, levis' dictata sunt. virtutis, magnitudinis | |
| animi, patientiae, fortitudinis fomentis dolor mitigari | 10 |
| solet. | |
| Audi, ne longe abeam, moriens quid dicat Epicurus, | 96.1 |
| ut intellegas facta eius cum dictis discrepare: 'Epicurus | |
| Hermarcho salutem. Cum ageremus', inquit, 'vitae bea- | |
| tum et eundem supremum diem, scribebamus haec. | |
| tanti autem aderant vesicae et torminum morbi, ut ni- | 5 |
| hil ad eorum magnitudinem posset accedere.' Miserum | |
| hominem! Si dolor summum malum est, dici aliter non | |
| potest. sed audiamus ipsum: 'Compensabatur', inquit, | |
| 'tamen cum his omnibus animi laetitia, quam capiebam | |
| memoria rationum inventorumque nostrorum. sed tu, | 10 |
| ut dignum est tua erga me et philosophiam voluntate | |
| ab adolescentulo suscepta, fac ut Metrodori tueare li- | |
| beros.' non ego iam Epaminondae, non Leonidae mor- | 97.1 |
| tem huius morti antepono, quorum alter cum vicisset | |
| Lacedaemonios apud Mantineam atque ipse gravi vul- | |
| nere exanimari se videret, ut primum dispexit, quaesi- | |
| vit salvusne esset clipeus. cum salvum esse flentes sui | 5 |
| respondissent, rogavit essentne fusi hostes. cum id quo- | |
| que, ut cupiebat, audivisset, evelli iussit eam, qua erat | |
| transfixus, hastam. ita multo sanguine profuso in lae- | |
| titia et in victoria est mortuus. Leonidas autem, rex | |
| Lacedaemoniorum, se in Thermopylis trecentosque eos, | 10 |
| quos eduxerat Sparta, cum esset proposita aut fuga tur- | |
| pis aut gloriosa mors, opposuit hostibus. praeclarae | |
| mortes sunt imperatoriae; philosophi autem in suis lec- | |
| tulis plerumque moriuntur. refert tamen, quo modo. | |
| <beatus> sibi videtur esse moriens. magna laus. 'Com- | 15 |
| pensabatur', inquit, 'cum summis doloribus laetitia.' | |
| Audio equidem philosophi vocem, Epicure, sed quid | 98.1 |
| tibi dicendum sit oblitus es. primum enim, si vera sunt | |
| ea, quorum recordatione te gaudere dicis, hoc est, si | |
| vera sunt tua scripta et inventa, gaudere non potes. | |
| nihil enim iam habes, quod ad corpus referas; est autem | 5 |
| a te semper dictum nec gaudere quemquam nisi prop- | |
| ter corpus nec dolere. 'Praeteritis', inquit, 'gaudeo.' | |
| Quibusnam praeteritis? si ad corpus pertinentibus, ra- | |
| tiones tuas te video compensare cum istis doloribus, | |
| non memoriam corpore perceptarum voluptatum; sin | 10 |
| autem ad animum, falsum est, quod negas animi ullum | |
| esse gaudium, quod non referatur ad corpus. cur deinde | |
| Metrodori liberos commendas? quid <in> isto egregio | |
| tuo officio et tanta fide—sic enim existimo—ad | |
| corpus refers? | 15 |