Omne autem, quod honestum sit, id esse propter se 3.36.1
expetendum commune nobis est cum multorum aliorum
philosophorum sententiis. praeter enim tres disciplinas,
quae virtutem a summo bono excludunt, ceteris omni-
bus philosophis haec est tuenda sententia, maxime ta- 5
men his [Stoicis], qui nihil aliud in bonorum numero
nisi honestum esse voluerunt. sed haec quidem est
perfacilis et perexpedita defensio. quis est enim, aut
quis umquam fuit aut avaritia tam ardenti aut tam ef-
frenatis cupiditatibus, ut eandem illam rem, quam adi- 10
pisci scelere quovis velit, non multis partibus malit ad
sese etiam omni inpunitate proposita sine facinore quam
illo modo pervenire? quam vero utilitatem aut quem 37.1
fructum petentes scire cupimus illa, quae occulta nobis
sunt, quo modo moveantur quibusque de causis ea
<quae> versantur in caelo? quis autem tam agrestibus
institutis vivit, aut quis <se> contra studia naturae tam 5
vehementer obduravit, ut a rebus cognitione dignis ab-
horreat easque sine voluptate aut utilitate aliqua non
requirat et pro nihilo putet? aut quis est, qui maiorum,
aut Africanorum aut eius, quem tu in ore semper habes,
proavi mei, ceterorumque virorum fortium atque omni 10
virtute praestantium facta, dicta, consilia cognoscens
nulla animo afficiatur voluptate? quis autem honesta 38.1
in familia institutus et educatus ingenue non ipsa tur-
pitudine, etiamsi eum laesura non sit, offenditur? quis
animo aequo videt eum, quem inpure ac flagitiose putet
vivere? quis non odit sordidos, vanos, leves, futtiles? 5
quid autem dici poterit, si turpitudinem non ipsam per
se fugiendam esse statuemus, quo minus homines tene-
bras et solitudinem nacti nullo dedecore se abstineant,
nisi eos per se foeditate sua turpitudo ipsa deterreat?
Innumerabilia dici possunt in hanc sententiam, sed non 10
necesse est. Nihil est enim, de quo minus dubitari possit,
quam et honesta expetenda per se et eodem modo tur-
pia per se esse fugienda.