Constituto autem illo, de quo ante diximus, quod 3.39.1
honestum esset, id esse solum bonum, intellegi necesse
est pluris id, quod honestum sit, aestimandum esse
quam illa media, quae ex eo comparentur. stultitiam
autem et timiditatem et iniustitiam et intemperantiam 5
cum dicimus esse fugiendas propter eas res, quae ex
ipsis eveniant, non ita dicimus, ut cum illo, quod po-
situm est, solum id esse malum, quod turpe sit, haec
pugnare videatur oratio, propterea quod ea non ad cor-
poris incommodum referuntur, sed ad turpes actiones, 10
quae oriuntur e vitiis. quas enim κακίας Graeci appel-
lant, vitia malo quam malitias nominare.
  Ne tu, inquam, Cato, verbis illustribus et id, quod 40.1
vis, declarantibus! itaque mihi videris Latine docere
philosophiam et ei quasi civitatem dare. quae quidem
adhuc peregrinari Romae videbatur nec offerre sese
nostris sermonibus, et ista maxime propter limatam 5
quandam et rerum et verborum tenuitatem. scio enim
esse quosdam, qui quavis lingua philosophari possint;
nullis enim partitionibus, nullis definitionibus utuntur
ipsique dicunt ea se modo probare, quibus natura ta-
cita adsentiatur. itaque in rebus minime obscuris non 10
multus est apud eos disserendi labor. quare attendo
te studiose et, quaecumque rebus iis, de quibus hic
sermo est, nomina inponis, memoriae mando; mihi enim
erit isdem istis fortasse iam utendum. Virtutibus igitur
rectissime mihi videris et ad consuetudinem nostrae 15
orationis vitia posuisse contraria. quod enim vitupera-
bile est per se ipsum, id eo ipso vitium nominatum
puto, vel etiam a vitio dictum vituperari. sin κακίαν
malitiam dixisses, ad aliud nos unum certum vitium
consuetudo Latina traduceret. nunc omni virtuti vitium 20
contrario nomine opponitur.