Ut enim obscuratur et offunditur luce solis lumen 3.45.1
lucernae, et ut interit <in> magnitudine maris Aegaei
stilla mellis, et ut in divitiis Croesi teruncii accessio et
gradus unus in ea via, quae est hinc in Indiam, sic,
cum sit is bonorum finis, quem Stoici dicunt, omnis 5
ista rerum corporearum aestimatio splendore virtutis et
magnitudine obscuretur et obruatur atque intereat ne-
cesse est. et quem ad modum oportunitas—sic enim
appellemus εὐκαιρίαν—non fit maior productione tem-
poris—habent enim suum modum, quae oportuna di- 10
cuntur—, sic recta effectio—κατόρθωσιν enim ita
appello, quoniam rectum factum κατόρθωμα—, recta
igitur effectio, item convenientia, denique ipsum bonum,
quod in eo positum est, ut naturae consentiat, crescendi
accessionem nullam habet. ut enim oportunitas illa, 46.1
sic haec, de quibus dixi, non fiunt temporis productione
maiora, ob eamque causam Stoicis non videtur opta-
bilior nec magis expetenda beata vita, si sit longa, quam
si brevis, utunturque simili: ut, si cothurni laus illa esset, 5
ad pedem apte convenire, neque multi cothurni paucis
anteponerentur nec maiores minoribus, sic, quorum omne
bonum convenientia atque oportunitate finitur, nec plura
paucioribus nec longinquiora brevioribus anteponent.
Nec vero satis acute dicunt: si bona valitudo pluris 47.1
aestimanda sit longa quam brevis, sapientiae quoque
usus longissimus quisque sit plurimi. non intellegunt
valitudinis aestimationem spatio iudicari, virtutis opor-
tunitate, ut videantur qui illud dicant idem hoc esse 5
dicturi, bonam mortem et bonum partum meliorem
longum esse quam brevem. non vident alia brevitate
pluris aestimari, alia diuturnitate. itaque consentaneum 48.1
est his, quae dicta sunt, ratione illorum, qui illum bo-
norum finem, quod appellamus extremum, quod ulti-
mum, crescere putent posse—isdem placere esse alium
alio et sapientiorem itemque alium magis alio vel pec- 5
care vel recte facere, quod nobis non licet dicere, qui
crescere bonorum finem non putamus. ut enim qui
demersi sunt in aqua nihilo magis respirare possunt,
si non longe absunt a summo, ut iam iamque possint
emergere, quam si etiam tum essent in profundo, nec 10
catulus ille, qui iam adpropinquat ut videat, plus cernit
quam is, qui modo est natus, item qui processit ali-
quantum ad virtutis habitum nihilo minus in miseria
est quam ille, qui nihil processit.