Haec mirabilia videri intellego, sed cum certe su- 3.48.15
periora firma ac vera sint, his autem ea consentanea
et consequentia, ne de horum quidem est veritate du-
bitandum. sed quamquam negant nec virtutes nec vitia
crescere, tamen utrumque eorum fundi quodam modo
et quasi dilatari putant. 20
  Divitias autem Diogenes censet eam modo vim ha- 49.1
bere, ut quasi duces sint ad voluptatem et ad valitudi-
nem bonam; sed, etiam uti ea contineant, non idem
facere eas in virtute neque in ceteris artibus, ad quas
esse dux pecunia potest, continere autem non potest, 5
itaque, si voluptas aut si bona valitudo sit in bonis,
divitias quoque in bonis esse ponendas, at, si sapientia
bonum sit, non sequi ut etiam divitias bonum esse
dicamus. neque ab ulla re, quae non sit in bonis, id,
quod sit in bonis, contineri potest, ob eamque causam, 10
quia cognitiones comprehensionesque rerum, e quibus
efficiuntur artes, adpetitionem movent, cum divitiae non
sint in bonis, nulla ars divitiis contineri potest. quod 50.1
si de artibus concedamus, virtutis tamen non sit eadem
ratio, propterea quod haec plurimae commentationis et
exercitationis indigeat, quod idem in artibus non sit,
et quod virtus stabilitatem, firmitatem, constantiam to- 5
tius vitae complectatur, nec haec eadem in artibus esse
videamus.
  Deinceps explicatur differentia rerum, quam si non
ullam esse diceremus, confunderetur omnis vita, ut ab
Aristone, neque ullum sapientiae munus aut opus in- 10
veniretur, cum inter res eas, quae ad vitam degendam
pertinerent, nihil omnino interesset, neque ullum di-
lectum adhiberi oporteret. itaque cum esset satis con-
stitutum id solum esse bonum, quod esset honestum,
et id malum solum, quod turpe, tum inter illa, quae 15
nihil valerent ad beate misereve vivendum, aliquid ta-
men, quod differret, esse voluerunt, ut essent eorum
alia aestimabilia, alia contra, alia neutrum. quae autem 51.1
aestimanda essent, eorum in aliis satis esse causae,
quam ob rem quibusdam anteponerentur, ut in vali-
tudine, ut in integritate sensuum, ut in doloris vacuitate,
ut gloriae, divitiarum, similium rerum, alia autem non 5
esse eius modi, itemque eorum, quae nulla aestimatione
digna essent, partim satis habere causae, quam ob rem
reicerentur, ut dolorem, morbum, sensuum amissionem,
paupertatem, ignominiam, similia horum, partim non
item. hinc est illud exortum, quod Zeno προηγμένον, 10
contraque quod ἀποπροηγμένον nominavit, cum uteretur
in lingua copiosa factis tamen nominibus ac novis, quod
nobis in hac inopi lingua non conceditur; quamquam
tu hanc copiosiorem etiam soles dicere. Sed non alie-
num est, quo facilius vis verbi intellegatur, rationem 15
huius verbi faciendi Zenonis exponere.