O magnam vim ingenii causamque iustam, cur nova 4.21.1
existeret disciplina! Perge porro. sequuntur enim ea,
quae tu scientissime complexus es, omnium insipien-
tiam, iniustitiam, alia vitia similia esse, omniaque pec-
cata esse paria, eosque, qui natura doctrinaque longe 5
ad virtutem processissent, nisi eam plane consecuti
essent, summe esse miseros, neque inter eorum vitam
et improbissimorum quicquam omnino interesse, ut
Plato, tantus ille vir, si sapiens non fuerit, nihilo melius
quam quivis improbissimus nec beatius vixerit. haec 10
videlicet est correctio philosophiae veteris et emenda-
tio, quae omnino aditum habere nullum potest in urbem,
in forum, in curiam. quis enim ferre posset ita loquen-
tem eum, qui se auctorem vitae graviter et sapienter
agendae profiteretur, nomina rerum commutantem, cum- 15
que idem sentiret quod omnes, quibus rebus eandem
vim tribueret, alia nomina inponentem, verba modo
mutantem, de opinionibus nihil detrahentem? patronusne 22.1
causae in epilogo pro reo dicens negaret esse malum
exilium, publicationem bonorum? haec reicienda esse,
non fugienda? nec misericordem iudicem esse opor-
tere? in contione autem si loqueretur, si Hannibal ad 5
portas venisset murumque iaculo traiecisset, negaret
esse in malis capi, venire, interfici, patriam amittere?
an senatus, cum triumphum Africano decerneret, 'quod
eius virtute' aut 'felicitate' posset dicere, si neque vir-
tus in ullo nisi in sapiente nec felicitas vere dici pot- 10
est? quae est igitur ista philosophia, quae communi
more in foro loquitur, in libellis suo? praesertim cum,
quod illi suis verbis significent, in eo nihil novetur, [de
ipsis rebus nihil mutetur] eaedem res maneant alio
modo. quid enim interest, divitias, opes, valitudinem 23.1
bona dicas anne praeposita, cum ille, qui ista bona
dicit, nihilo plus iis tribuat quam tu, qui eadem illa
praeposita nominas? itaque homo in primis ingenuus
et gravis, dignus illa familiaritate Scipionis et Laelii, 5
Panaetius, cum ad Q. Tuberonem de dolore patiendo
scriberet, quod esse caput debebat, si probari posset,
nusquam posuit, non esse malum dolorem, sed quid
esset et quale, quantumque in eo inesset alieni, deinde
quae ratio esset perferendi; cuius quidem, quoniam 10
Stoicus fuit, sententia condemnata mihi videtur esse
inanitas ista verborum.