Sin dicit obscurari quaedam nec apparere, quia valde 4.29.3
parva sint, nos quoque concedimus; quod dicit Epi-
curus etiam de voluptate, quae minimae sint voluptates, 5
eas obscurari saepe et obrui. sed non sunt in eo genere
tantae commoditates corporis tamque productae tem-
poribus tamque multae. itaque in quibus propter
eorum exiguitatem obscuratio consequitur, saepe ac-
cidit, ut nihil interesse nostra fateamur, sint illa necne 10
sint, ut in sole, quod a te dicebatur, lucernam adhibere
nihil interest aut teruncium adicere Croesi pecuniae.
quibus autem in rebus tanta obscuratio non fit, fieri 30.1
tamen potest, ut id ipsum, quod interest, non sit
magnum. ut ei, qui iucunde vixerit annos decem, si
aeque vita iucunda menstrua addatur, quia momentum
aliquod habeat ad iucundum accessio, bonum sit; si 5
autem id non concedatur, non continuo vita beata tol-
litur. bona autem corporis huic sunt, quod posterius
posui, similiora. habent enim accessionem dignam, in
qua elaboretur, ut mihi in hoc Stoici iocari videantur
interdum, cum ita dicant, si ad illam vitam, quae cum 10
virtute degatur, ampulla aut strigilis accedat, sump-
turum sapientem eam vitam potius, quo haec adiecta
sint, nec beatiorem tamen ob eam causam fore. hoc 31.1
simile tandem est? non risu potius quam oratione
eiciendum? ampulla enim sit necne sit, quis non iure
optimo irrideatur, si laboret? at vero pravitate mem-
brorum et cruciatu dolorum si quis quem levet, ma- 5
gnam ineat gratiam, nec si ille sapiens ad tortoris ecu-
leum a tyranno ire cogatur, similem habeat vultum
et si ampullam perdidisset, sed ut magnum et difficile
certamen iniens, cum sibi cum capitali adversario, do-
lore, depugnandum videret, excitaret omnes rationes 10
fortitudinis ac patientiae, quarum praesidio iniret illud
difficile, ut dixi, magnumque proelium. deinde non
quaerimus, quid obscuretur aut intereat, quia sit ad-
modum parvum, sed quid tale sit, ut expleat summam.
una voluptas e multis obscuratur in illa vita voluptaria, 15
sed tamen ea, quamvis parva sit, pars est eius vitae,
quae posita est in voluptate. nummus in Croesi di-
vitiis obscuratur, pars est tamen divitiarum. quare
obscurentur etiam haec, quae secundum naturam esse
dicimus, in vita beata; sint modo partes vitae beatae. 20