TUSCULANARUM DISPUTATIONUM
LIBRI QUINQUE
LIBER PRIMUS
  Cum defensionum laboribus senatoriisque muneri- 1.1.1
bus aut omnino aut magna ex parte essem aliquando
liberatus, rettuli me, Brute, te hortante maxime ad
ea studia, quae retenta animo, remissa temporibus,
longo intervallo intermissa revocavi, et cum omnium 5
artium, quae ad rectam vivendi viam pertinerent, ratio
et disciplina studio sapientiae, quae philosophia dici-
tur, contineretur, hoc mihi Latinis litteris inlustrandum
putavi, non quia philosophia Graecis et litteris et doc-
toribus percipi non posset, sed meum semper iudicium 10
fuit omnia nostros aut invenisse per se sapientius quam
Graecos aut accepta ab illis fecisse meliora, quae qui-
dem digna statuissent, in quibus elaborarent. Nam mo- 2.1
res et instituta vitae resque domesticas ac familiaris
nos profecto et melius tuemur et lautius, rem vero
publicam nostri maiores certe melioribus tempera-
verunt et institutis et legibus. quid loquar de re mili- 5
tari? in qua cum virtute nostri multum valuerunt, tum
plus etiam disciplina. iam illa, quae natura, non litteris
adsecuti sunt, neque cum Graecia neque ulla cum gente
sunt conferenda. quae enim tanta gravitas, quae tanta
constantia, magnitudo animi, probitas, fides, quae tam 10
excellens in omni genere virtus in ullis fuit, ut sit cum
maioribus nostris comparanda? Doctrina Graecia nos 3.1
et omni litterarum genere superabat; in quo erat facile
vincere non repugnantes. nam cum apud Graecos anti-
quissimum e doctis genus sit poëtarum, siquidem Ho-
merus fuit et Hesiodus ante Romam conditam, Archi- 5
lochus regnante Romulo, serius poëticam nos accepi-
mus. annis fere cccccx post Romam conditam Li-
vius fabulam dedit C. Claudio, Caeci filio, M. Tuditano
cos. anno ante natum Ennium. qui fuit maior natu
quam Plautus et Naevius. sero igitur a nostris poëtae 10
vel cogniti vel recepti. quamquam est in Originibus
solitos esse in epulis canere convivas ad tibicinem de
clarorum hominum virtutibus; honorem tamen huic ge-
neri non fuisse declarat oratio Catonis, in qua obiecit
ut probrum M. Nobiliori, quod is in provinciam poëtas 15
duxisset; duxerat autem consul ille in Aetoliam, ut
scimus, Ennium. quo minus igitur honoris erat poëtis,
eo minora studia fuerunt, nec tamen, si qui magnis
ingeniis in eo genere extiterunt, non satis Graecorum 4.1
gloriae responderunt. an censemus, si Fabio, nobilis-
simo homini, laudi datum esset, quod pingeret, non
multos etiam apud nos futuros Polyclitos et Parrha-
sios fuisse? honos alit artes, omnesque incenduntur 5
ad studia gloria, iacentque ea semper, quae apud quos-
que improbantur. summam eruditionem Graeci sitam
censebant in nervorum vocumque cantibus; igitur et
Epaminondas, princeps meo iudicio Graeciae, fidibus
praeclare cecinisse dicitur, Themistoclesque aliquot 10
ante annos cum in epulis recusaret lyram, est habitus
indoctior. ergo in Graecia musici floruerunt, disce-
bantque id omnes, nec qui nesciebat satis excultus
doctrina putabatur. in summo apud illos honore geo- 5.1
metria fuit, itaque nihil mathematicis inlustrius; at
nos metiendi ratiocinandique utilitate huius artis ter-
minavimus modum.