Dolorem vero sapiens extimescet? is enim huic ma- 5.76.9
xime sententiae repugnat. nam contra mortem nostram 10
atque nostrorum contraque aegritudinem et reliquas
animi perturbationes satis esse videmur superiorum
dierum disputationibus armati et parati; dolor esse
videtur acerrumus virtutis adversarius; is ardentis
faces intentat, is fortitudinem, magnitudinem animi, 15
patientiam se debilitaturum minatur. huic igitur suc- 77.1
cumbet virtus, huic beata sapientis et constantis viri
vita cedet? quam turpe, o dii boni! pueri Spartiatae
non ingemescunt verberum dolore laniati. adulescen-
tium greges Lacedaemone vidimus ipsi incredibili con- 5
tentione certantis pugnis calcibus unguibus morsu de-
nique, cum exanimarentur prius quam victos se fate-
rentur. quae barbaria India vastior aut agrestior? in
ea tamen gente primum ei, qui sapientes habentur,
nudi aetatem agunt et Caucasi nives hiemalemque vim 10
perferunt sine dolore, cumque ad flammam se adpli-
caverunt, sine gemitu aduruntur. mulieres vero in In- 78.1
dia, cum est cuius earum vir mortuus, in certamen iu-
diciumque veniunt, quam plurumum ille dilexerit—
plures enim singulis solent esse nuptae—; quae est
victrix, ea laeta prosequentibus suis una cum viro in 5
rogum imponitur, illa victa maesta discedit. numquam
naturam mos vinceret; est enim ea semper invicta;
sed nos umbris deliciis otio languore desidia animum
infecimus, opinionibus maloque more delenitum molli-
vimus. Aegyptiorum morem quis ignorat? quorum in- 10
butae mentes pravitatis erroribus quamvis carnifici-
nam prius subierint quam ibim aut aspidem aut faelem
aut canem aut corcodillum violent, quorum etiamsi
inprudentes quippiam fecerint, poenam nullam recu-
sent. de hominibus loquor; quid? bestiae non frigus, 79.1
non famem, non montivagos atque silvestris cursus
lustrationesque patiuntur? non pro suo partu ita pro-
pugnant, ut vulnera excipiant, nullos impetus nullos
ictus reformident? omitto, quae perferant quaeque pa- 5
tiantur ambitiosi honoris causa, laudis studiosi gloriae
gratia, amore incensi cupiditatis. plena vita exemplo-
rum est.