| Quam regionem cum superavit animus naturamque | 1.43.10 |
| sui similem contigit et adgnovit, iunctis ex anima tenui | |
| et ex ardore solis temperato ignibus insistit et finem | |
| altius se ecferendi facit. cum enim sui similem et le- | |
| vitatem et calorem adeptus <est>, tamquam paribus | |
| examinatus ponderibus nullam in partem movetur, ea- | 15 |
| que ei demum naturalis est sedes, cum ad sui simile | |
| penetravit; in quo nulla re egens aletur et sustenta- | |
| bitur isdem rebus, quibus astra sustentantur et aluntur. | |
| Cumque corporis facibus inflammari soleamus ad | 44.1 |
| omnis fere cupiditates eoque magis incendi, quod is | |
| aemulemur, qui ea habeant quae nos habere cupia- | |
| mus, profecto beati erimus, cum corporibus relictis et | |
| cupiditatum et aemulationum erimus expertes; quod- | 5 |
| que nunc facimus, cum laxati curis sumus, ut spectare | |
| aliquid velimus et visere, id multo tum faciemus li- | |
| berius totosque nos in contemplandis rebus perspi- | |
| ciendisque ponemus, propterea quod et natura inest | |
| in mentibus nostris insatiabilis quaedam cupiditas veri | 10 |
| videndi et orae ipsae locorum illorum, quo pervene- | |
| rimus, quo faciliorem nobis cognitionem rerum cae- | |
| lestium, eo maiorem cognoscendi cupiditatem dabant. | |
| haec enim pulchritudo etiam in terris 'patritam' illam | 45.1 |
| et 'avitam', ut ait Theophrastus, philosophiam cogni- | |
| tionis cupiditate incensam excitavit. praecipue vero | |
| fruentur ea, qui tum etiam, cum has terras incolentes | |
| circumfusi erant caligine, tamen acie mentis dispicere | 5 |
| cupiebant. | |
| Etenim si nunc aliquid adsequi se putant, qui | |
| ostium Ponti viderunt et eas angustias, per quas pene- | |
| travit ea quae est nominata | |
| Argó, quia Argivi ín ea delectí viri | 10 |
| Vectí petebant péllem inauratam árietis, | |
| aut i qui Oceani freta illa viderunt, 'Europam Liby- | |
| amque rapax ubi dividit unda', quod tandem specta- | |
| culum fore putamus, cum totam terram contueri lice- | |
| bit eiusque cum situm, formam, circumscriptionem, | 15 |
| tum et habitabiles regiones et rursum omni cultu prop- | |
| ter vim frigoris aut caloris vacantis? nos enim ne | 46.1 |
| nunc quidem oculis cernimus ea quae videmus; neque | |
| est enim ullus sensus in corpore, sed, ut non physici | |
| solum docent verum etiam medici, qui ista aperta et | |
| patefacta viderunt, viae quasi quaedam sunt ad ocu- | 5 |
| los, ad auris, ad naris a sede animi perforatae. itaque | |
| saepe aut cogitatione aut aliqua vi morbi impediti | |
| apertis atque integris et oculis et auribus nec videmus | |
| nec audimus, ut facile intellegi possit animum et vi- | |
| dere et audire, non eas partis quae quasi fenestrae | 10 |
| sint animi, quibus tamen sentire nihil queat mens, nisi | |
| id agat et adsit. quid, quod eadem mente res dissimil- | |
| limas comprendimus, ut colorem, saporem, calorem, | |
| odorem, sonum? quae numquam quinque nuntiis ani- | |
| mus cognosceret, nisi ad eum omnia referrentur et is | 15 |
| omnium iudex solus esset. atque ea profecto tum | |
| multo puriora et dilucidiora cernentur, cum, quo na- | |
| tura fert, liber animus pervenerit. nam nunc quidem, | 47.1 |
| quamquam foramina illa, quae patent ad animum a | |
| corpore, callidissimo artificio natura fabricata est, ta- | |
| men terrenis concretisque corporibus sunt intersaepta | |
| quodam modo: cum autem nihil erit praeter animum, | 5 |
| nulla res obiecta impediet, quo minus percipiat, quale | |
| quidque sit. |