Quamvis copiose haec diceremus, si res postularet, 1.47.8
quam multa, quam varia, quanta spectacula animus
in locis caelestibus esset habiturus. quae quidem co- 48.1
gitans soleo saepe mirari non nullorum insolentiam
philosophorum, qui naturae cognitionem admirantur
eiusque inventori et principi gratias exultantes agunt
eumque venerantur ut deum; liberatos enim se per 5
eum dicunt gravissimis dominis, terrore sempiterno
et diurno ac nocturno metu. quo terrore? quo metu?
quae est anus tam delira quae timeat ista, quae vos
videlicet, si physica non didicissetis, timeretis, 'Ache-
runsia templa alta Orci, pallida leti, nubila tenebris 10
loca'? non pudet philosophum in eo gloriari, quod
haec non timeat et quod falsa esse cognoverit? e quo
intellegi potest, quam acuti natura sint, quoniam haec
sine doctrina credituri fuerunt. praeclarum autem ne- 49.1
scio quid adepti sunt, quod didicerunt se, cum tempus
mortis venisset, totos esse perituros. quod ut ita sit
—nihil enim pugno—, quid habet ista res aut laeta-
bile aut gloriosum? Nec tamen mihi sane quicquam 5
occurrit, cur non Pythagorae sit et Platonis vera sen-
tentia. ut enim rationem Plato nullam adferret—vide,
quid homini tribuam—, ipsa auctoritate me frange-
ret: tot autem rationes attulit, ut velle ceteris, sibi
certe persuasisse videatur. 10
  Sed plurimi contra nituntur animosque quasi capite 50.1
damnatos morte multant, neque aliud est quicquam
cur incredibilis is animorum videatur aeternitas, nisi
quod nequeunt qualis animus sit vacans corpore in-
tellegere et cogitatione comprehendere. quasi vero 5
intellegant, qualis sit in ipso corpore, quae confor-
matio, quae magnitudo, qui locus; ut, si iam possent
in homine vivo cerni omnia quae nunc tecta sunt,
casurusne in conspectum videatur animus, an tanta
sit eius tenuitas, ut fugiat aciem? haec reputent isti 51.1
qui negant animum sine corpore se intellegere posse:
videbunt, quem in ipso corpore intellegant. mihi
quidem naturam animi intuenti multo difficilior oc-
currit cogitatio, multo obscurior, qualis animus in 5
corpore sit tamquam alienae domi, quam qualis, cum
exierit et in liberum caelum quasi domum suam ve-
nerit. si enim, quod numquam vidimus, id quale sit
intellegere non possumus, certe et deum ipsum et
divinum animum corpore liberatum cogitatione com- 10
plecti possumus. Dicaearchus quidem et Aristoxenus,
quia difficilis erat animi quid aut qualis esset intel-
legentia, nullum omnino animum esse dixerunt. est 52.1
illud quidem vel maxumum animo ipso animum vi-
dere, et nimirum hanc habet vim praeceptum Apol-
linis, quo monet ut se quisque noscat. non enim credo
id praecipit, ut membra nostra aut staturam figuramve 5
noscamus; neque nos corpora sumus, nec ego tibi haec
dicens corpori tuo dico. cum igitur 'nosce te' dicit,
hoc dicit: 'nosce animum tuum.' nam corpus quidem
quasi vas est aut aliquod animi receptaculum; ab
animo tuo quicquid agitur, id agitur a te. hunc igitur 10
nosse nisi divinum esset, non esset hoc acrioris cui-
usdam animi praeceptum tributum deo [sc. hoc se ip-
sum posse cognoscere].