Dicet aliquis: quid ergo? tu Epicurum existimas 3.46.11
ista voluisse, aut libidinosas eius fuisse sententias?
ego vero minime; video enim ab eo dici multa severe,
multa praeclare. itaque, ut saepe dixi, de acumine
agitur eius, non de moribus; quamvis spernat volup- 15
tates eas quas modo laudavit, ego tamen meminero
quod videatur ei summum bonum. non enim verbo
solum posuit voluptatem, sed explanavit quid diceret:
'saporem' inquit 'et corporum complexum et ludos
atque cantus et formas eas quibus oculi iucunde mo- 20
veantur.' num fingo, num mentior? cupio refelli. quid
enim laboro nisi ut veritas in omni quaestione ex-
plicetur? 'at idem ait non crescere voluptatem dolore 47.1
detracto, summamque esse voluptatem nihil dolere.'
paucis verbis tria magna peccata: unum, quod secum
ipse pugnat. modo enim ne suspicari quidem se
quicquam bonum, nisi sensus quasi titillarentur vo- 5
luptate; nunc autem summam voluptatem esse do-
lore carere: potestne magis secum ipse pugnare? al-
terum peccatum, quod, cum in natura tria sint, unum
gaudere, alterum dolere, tertium nec gaudere nec do-
lere, hic primum et tertium putat idem esse nec distin- 10
guit a non dolendo voluptatem. tertium peccatum com-
mune cum quibusdam, quod, cum virtus maxime expe-
tatur eiusque adipiscendae causa philosophia quaesita
sit, ille a virtute summum bonum separavit. 'at laudat 48.1
saepe virtutem'. et quidem C. Gracchus, cum largitio-
nes maximas fecisset et effudisset aerarium, verbis
tamen defendebat aerarium. quid verba audiam, cum
facta videam? L. Piso ille Frugi semper contra legem 5
frumentariam dixerat. is lege lata consularis ad frumen-
tum accipiundum venerat. animum advertit Gracchus
in contione Pisonem stantem; quaerit audiente p. R.,
qui sibi constet, cum ea lege frumentum petat, quam
dissuaserit. 'nolim' inquit 'mea bona, Gracche, tibi 10
viritim dividere libeat, sed, si facias, partem petam.'
parumne declaravit vir gravis et sapiens lege Sempro-
nia patrimonium publicum dissupari? lege orationes
Gracchi, patronum aerarii esse dices. negat Epicurus 49.1
iucunde posse vivi, nisi cum virtute vivatur, negat ul-
lam in sapientem vim esse fortunae, tenuem victum an-
tefert copioso, negat ullum esse tempus, quo sapiens
non beatus sit. omnia philosopho digna, sed cum vo- 5
luptate pugnantia. 'non istam dicit voluptatem'. dicat
quamlibet; nempe eam dicit, in qua virtutis nulla pars
insit. age, si voluptatem non intellegimus, ne dolorem
quidem? nego igitur eius esse, qui dolore summum
malum metiatur, mentionem facere virtutis. 10