Et queruntur quidam Epicurei, viri optimi—nam 3.50.1
nullum genus est minus malitiosum—, me studiose
dicere contra Epicurum. ita credo, de honore aut de
dignitate contendimus. mihi summum in animo bo-
num videtur, illi autem in corpore, mihi in virtute, illi 5
in voluptate. et illi pugnant, et quidem vicinorum fidem
implorant—multi autem sunt, qui statim convolent
—; ego sum is qui dicam me non laborare, actum habi-
turum, quod egerint. quid enim? de bello Punico agi- 51.1
tur? de quo ipso cum aliud M. Catoni, aliud L. Len-
tulo videretur, nulla inter eos concertatio umquam fuit.
hi nimis iracunde agunt, praesertim cum ab is non sane
animosa defendatur sententia, pro qua non in senatu, 5
non in contione, non apud exercitum neque ad censores
dicere audeant. sed cum istis alias, et eo quidem ani-
mo, nullum ut certamen instituam, verum dicentibus fa-
cile cedam; tantum admonebo, si maxime verum sit ad
corpus omnia referre sapientem sive, ut honestius di- 10
cam, nihil facere nisi quod expediat, sive omnia re-
ferre ad utilitatem suam, quoniam haec plausibilia non
sunt, ut in sinu gaudeant, gloriose loqui desinant.
  Cyrenaicorum restat sententia; qui tum aegritudi- 52.1
nem censent existere, si necopinato quid evenerit. est
id quidem magnum, ut supra dixi; etiam Chrysippo
ita videri scio, quod provisum ante non sit, id ferire
vehementius; sed non sunt in hoc omnia. quamquam 5
hostium repens adventus magis aliquanto conturbat
quam expectatus, et maris subita tempestas quam ante
provisa terret navigantes vehementius, et eius modi
sunt pleraque. sed cum diligenter necopinatorum na-
turam consideres, nihil aliud reperias nisi omnia videri 10
subita maiora, et quidem ob duas causas, primum quod,
quanta sint quae accidunt, considerandi spatium non
datur, deinde, cum videtur praecaveri potuisse, si pro-
visum esset, quasi culpa contractum malum aegritu-
dinem acriorem facit. Quod ita esse dies declarat, quae 53.1
procedens ita mitigat, ut isdem malis manentibus non
modo leniatur aegritudo, sed in plerisque tollatur. Kar-
thaginienses multi Romae servierunt, Macedones rege
Perse capto; vidi etiam in Peloponneso, cum essem 5
adulescens, quosdam Corinthios. hi poterant omnes
eadem illa de Andromacha deplorare: 'haec omnia
vidi . . . . ', sed iam decantaverant fortasse. eo enim
erant voltu, oratione, omni reliquo motu et statu, ut
eos Argivos aut Sicyonios diceres, magisque me mo- 10
verant Corinthi subito aspectae parietinae quam ipsos
Corinthios, quorum animis diuturna cogitatio callum
vetustatis obduxerat. legimus librum Clitomachi, quem 54.1
ille eversa Karthagine misit consolandi causa ad capti-
vos, cives suos; in eo est disputatio scripta Carneadis,
quam se ait in commentarium rettulisse. cum ita po-
situm esset, videri fore in aegritudine sapientem patria 5
capta, quae Carneades contra dixerit, scripta sunt. tan-
ta igitur calamitatis praesentis adhibetur a philosopho
medicina, quanta inveteratae ne desideratur quidem,
nec, si aliquot annis post idem ille liber captivis missus
esset, volneribus mederetur, sed cicatricibus. sensim 10
enim et pedetemptim progrediens extenuatur dolor,
non quo ipsa res immutari soleat aut possit, sed id,
quod ratio debuerat, usus docet, minora esse ea quae
sint visa maiora.