Quid ergo opus est, dicet aliquis, omnino ratione aut 3.55.1
consolatione illa, qua solemus uti, cum levare dolorem
maerentium volumus? hoc enim fere tum habemus in
promptu, nihil oportere inopinatum videri. aut qui to-
lerabilius feret incommodum, qui cognoverit necesse 5
esse homini tale aliquid accidere? haec enim oratio de
ipsa summa mali nihil detrahit, tantum modo adfert,
nihil evenisse quod non opinandum fuisset. neque ta-
men genus id orationis in consolando non valet, sed
id haud sciam an plurimum. * ergo ista necopinata 10
non habent tantam vim, ut aegritudo ex is omnis oria-
tur; feriunt enim fortasse gravius, non id efficiunt, ut
ea, quae accidant maiora videantur: quia recentia sunt,
maiora videntur, non quia repentina. * Duplex est igitur 56.1
ratio veri reperiendi non in is solum, quae mala, sed in
is etiam, quae bona videntur. nam aut ipsius rei natura
qualis et quanta sit, quaerimus, ut de paupertate non
numquam, cuius onus disputando levamus docentes, 5
quam parva et quam pauca sint quae natura desideret,
aut a disputandi subtilitate orationem ad exempla tra-
ducimus. hic Socrates commemoratur, hic Diogenes,
hic Caecilianum illud: 'saepe est etiam sub palliolo
sordido sapientia.' cum enim paupertatis una eadem- 10
que sit vis, quidnam dici potest, quam ob rem C. Fa-
bricio tolerabilis ea fuerit, alii negent se ferre posse?
huic igitur alteri generi similis est ea ratio consolandi, 57.1
quae docet humana esse quae acciderint. non enim id
solum continet ea disputatio, ut cognitionem adferat
generis humani, sed significat tolerabilia esse, quae et
tulerint et ferant ceteri. de paupertate agitur: multi 5
patientes pauperes commemorantur; de contemnendo
honore: multi inhonorati proferuntur, et quidem prop-
ter id ipsum beatiores, eorumque, qui privatum otium
negotiis publicis antetulerunt, nominatim vita laudatur,
nec siletur illud potentissimi regis anapaestum, qui 10
laudat senem et fortunatum esse dicit, quod inglorius
sit atque ignobilis ad supremum diem perventurus;
similiter commemorandis exemplis orbitates quoque 58.1
liberum praedicantur, eorumque, qui gravius ferunt,
luctus aliorum exemplis leniuntur. sic perpessio cete-
rorum facit, ut ea quae acciderint multo minora quam
quanta sint existimata, videantur. ita fit, sensim co- 5
gitantibus ut, quantum sit ementita opinio, appareat.
atque hoc idem et Telamo ille declarat: 'ego cum ge-
nui . . . . . ' et Theseus: 'futuras mecum commentabar mi-
serias' et Anaxagoras: 'sciebam me genuisse morta-
lem.' hi enim omnes diu cogitantes de rebus humanis 10
intellegebant eas nequaquam pro opinione volgi esse
extimescendas. et mihi quidem videtur idem fere ac-
cidere is qui ante meditantur, quod is quibus medetur
dies, nisi quod ratio quaedam sanat illos, hos ipsa na-
tura intellecto eo quod rem continet, illud malum, quod 15
opinatum sit esse maxumum, nequaquam esse tantum,
ut vitam beatam possit evertere. hoc igitur efficitur, ut 59.1
ex illo necopinato plaga maior sit, non, ut illi putant, ut,
cum duobus pares casus evenerint, is modo aegritudine
adficiatur, cui ille necopinato casus evenerit.