Quidnam est istuc? non enim intellego. 4.9.4
  Quia Chrysippus et Stoici cum de animi pertur- 5
bationibus disputant, magnam partem in his partien-
dis et definiendis occupati sunt, illa eorum perexigua
oratio est, qua medeantur animis nec eos turbulentos
esse patiantur, Peripatetici autem ad placandos ani-
mos multa adferunt, spinas partiendi et definiendi 10
praetermittunt. quaerebam igitur, utrum panderem
vela orationis statim an eam ante paululum dialectico-
rum remis propellerem.
  Isto modo vero; erit enim hoc totum, quod quaero,
ex utroque perfectius. 15
  Est id quidem rectius; sed post requires, si quid 10.1
fuerit obscurius.
  Faciam equidem; tu tamen, ut soles, dices ista ipsa
obscura planius quam dicuntur a Graecis.
  Enitar equidem, sed intento opus est animo, ne om- 5
nia dilabantur, si unum aliquid effugerit. Quoniam,
quae Graeci πάθη vocant, nobis perturbationes appel-
lari magis placet quam morbos, in his explicandis ve-
terem illam equidem Pythagorae primum, dein Pla-
tonis discriptionem sequar, qui animum in duas partes 10
dividunt: alteram rationis participem faciunt, alteram
expertem; in participe rationis ponunt tranquillitatem,
id est placidam quietamque constantiam, in illa altera
motus turbidos cum irae tum cupiditatis, contrarios
inimicosque rationi. sit igitur hic fons; utamur tamen 11.1
in his perturbationibus describendis Stoicorum defini-
tionibus et partitionibus, qui mihi videntur in hac quae-
stione versari acutissime.