Polemarchus est Murgentinus, vir bonus atque honestus.
|
2.3.56.1
|
Ei cum pro iugeribus quinquaginta medimna dcc decumae
|
|
imperarentur, quod recusabat, domum ad istum in ius
|
|
eductus est, et, cum iste etiam cubaret, in cubiculum intro-
|
|
ductus est, quod nisi mulieri et decumano patebat alii
|
5
|
nemini. Ibi cum pugnis et calcibus concisus esset, qui
|
|
dcc medimnis decidere noluisset, mille promisit. Eubu-
|
|
lidas est Grospus Centuripinus, homo cum virtute et nobili-
|
|
tate domi suae, tum etiam pecunia princeps. Huic homini,
|
|
iudices, honestissimae civitatis honestissimo non modo fru-
|
10
|
menti scitote sed etiam vitae et sanguinis tantum relictum
|
|
esse quantum Aproni libido tulit; nam vi malo plagis
|
|
adductus est ut frumenti daret, non quantum deberet, sed
|
|
quantum cogeretur. Sostratus et Numenius et Nympho-
|
57.1
|
dorus eiusdem civitatis cum ex agris tres fratres consortes
|
|
profugissent, quod iis plus frumenti imperabatur quam
|
|
quantum exararant, hominibus coactis in eorum arationes
|
|
Apronius venit, omne instrumentum diripuit, familiam
|
5
|
abduxit, pecus abegit. Postea cum ad eum Nymphodorus
|
|
venisset Aetnam et oraret ut sibi sua restituerentur, homi-
|
|
nem corripi ac suspendi iussit in oleastro quodam, quae
|
|
est arbor, iudices, Aetnae in foro. Tam diu pependit in
|
|
arbore socius amicusque populi Romani in sociorum urbe
|
10
|
ac foro, colonus aratorque vester, quam diu voluntas Aproni
|
|
tulit.
|
|
Genera iam dudum innumerabilium iniuriarum, iudices,
|
58.1
|
singulis nominibus profero, infinitam multitudinem iniuria-
|
|
rum praetermitto. Vos ante oculos animosque vestros
|
|
tota Sicilia decumanorum hos impetus, aratorum direptiones,
|
|
huius importunitatem, Aproni regnum proponite. Con-
|
5
|
tempsit Siculos; non duxit homines nec ipsos ad perse-
|
|
quendum vehementis fore, et vos eorum iniurias leviter
|
|
laturos existimavit. Esto; falsam de illis habuit opinionem,
|
59.1
|
malam de vobis; verum tamen, cum de Siculis male mere-
|
|
retur, civis Romanos coluit, iis indulsit, eorum voluntati et
|
|
gratiae deditus fuit. Iste civis Romanos? At nullis ini-
|
|
micior aut infestior fuit. Mitto vincla, mitto carcerem,
|
5
|
mitto verbera, mitto securis, crucem denique illam praeter-
|
|
mitto quam iste civibus Romanis testem humanitatis in eos
|
|
ac benivolentiae suae voluit esse,—mitto, inquam, haec
|
|
omnia atque in aliud dicendi tempus reicio; de decumis,
|
|
de civium Romanorum condicione in arationibus disputo;
|
10
|
qui quem ad modum essent accepti, iudices, audistis ex
|
|
ipsis; bona sibi erepta esse dixerunt. Verum haec, quo-
|
60.1
|
niam eius modi causa fuit, ferenda sunt, nihil valuisse
|
|
aequitatem, nihil consuetudinem; damna denique, iudices,
|
|
nulla tanta sunt quae non viri fortes ac magno et libero
|
|
animo adfecti ferenda arbitrentur. Quid si equitibus
|
5
|
Romanis non obscuris neque ignotis, sed honestis et in-
|
|
lustribus manus ab Apronio isto praetore sine ulla dubita-
|
|
tione adferebantur? Quid exspectatis, quid amplius a me
|
|
dicendum putatis? An id agendum ut eo celerius de isto
|
|
transigamus quo maturius ad Apronium possimus, id quod
|
10
|
ego illi iam in Sicilia pollicitus sum, pervenire? qui C. Ma-
|
|
trinium, iudices, summa virtute hominem, summa industria,
|
|
summa gratia, Leontinis in publico biduum tenuit. A Q.
|
|
Apronio, iudices, homine in dedecore nato, ad turpitudinem
|
|
educato, ad Verris flagitia libidinesque accommodato,
|
15
|
equitem Romanum scitote biduum cibo tectoque prohi-
|
|
bitum, biduum Leontinis in foro custodiis Aproni retentum
|
|
atque adservatum, neque ante dimissum quam ad condicio-
|
|
nem eius depectus est.
|
|