Magnae etiam oportunitates ad cultum hominum at- 2.130.6
que abundantiam aliae aliis in locis reperiuntur.
Aegyptum Nilus inrigat, et cum tota aestate obrutam
oppletamque tenuit tum recedit mollitosque et obli-
matos agros ad serendum relinquit. Mesopotamiam 10
fertilem efficit Euphrates, in quam quotannis quasi no-
vos agros invehit. Indus vero, qui est omnium flumi-
num maximus, non aqua solum agros laetificat et miti-
gat, sed eos etiam conserit; magnam enim vim semi-
num secum frumenti similium dicitur deportare. mul- 131.1
taque alia in aliis locis commemorabilia proferre pos-
sum, multos fertiles agros alios aliorum fructuum. Sed
illa quanta benignitas naturae, quod tam multa ad ves-
cendum tam varie tam iucunda gignit, neque ea uno 5
tempore anni, ut semper et novitate delectemur et copia.
Quam tempestivos autem dedit quam salutares non
modo hominum sed etiam pecudum generi, is denique
omnibus quae oriuntur e terra, ventos etesias; quorum
flatu nimii temperantur calores, ab isdem etiam ma- 10
ritimi cursus celeres et certi diriguntur. Multa prae-
tereunda sunt et tamen multa dicuntur. enumerari enim 132.1
non possunt fluminum oportunitates, aestus maritimi
†multum accedentes et recedentes, montes vestiti at-
que silvestres, salinae ab ora maritima remotissimae,
medicamentorum salutarium plenissumae terrae, artes 5
denique innumerabiles ad victum et ad vitam necessa-
riae. Iam diei noctisque vicissitudo conservat animan-
tes tribuens aliud agendi tempus aliud quiescendi.
  Sic undique omni ratione concluditur mente consi-
lioque divino omnia in hoc mundo ad salutem omnium 10
conservationemque admirabiliter administrari.