LAELIUS DE AMICITIA LIBER
AD T. POMPONIUM ATTICUM.
  Q. Mucius augur multa narrare de C. Laelio so- 1.1
cero suo memoriter et iucunde solebat nec dubitare
illum in omni sermone appellare sapientem; ego autem
a patre ita eram deductus ad Scaevolam sumpta virili
toga, ut, quoad possem et liceret, a senis latere num- 5
quam discederem; itaque multa ab eo prudenter dis-
putata, multa etiam breviter et commode dicta me-
moriae mandabam fierique studebam eius prudentia
doctior. Quo mortuo me ad pontificem Scaevolam
contuli, quem unum nostrae civitatis et ingenio et 10
iustitia praestantissimum audeo dicere. Sed de hoc
alias; nunc redeo ad augurem.
  Cum saepe multa, tum memini domi in hemicyclio 2.1
sedentem, ut solebat, cum et ego essem una et pauci
admodum familiares, in eum sermonem illum incidere,
qui tum forte multis erat in ore. Meministi enim
profecto, Attice, et eo magis, quod P. Sulpicio ute- 5
bare multum, cum is tribunus pl. capitali odio a
Q. Pompeio, qui tum erat consul, dissideret, quocum
coniunctissime et amantissime vixerat, quanta esset
hominum vel admiratio vel querella. Itaque tum Scae- 3.1
vola cum in eam ipsam mentionem incidisset, exposuit
nobis sermonem Laeli de amicitia habitum ab illo
secum et cum altero genero, C. Fannio Marci filio,
paucis diebus post mortem Africani. Eius disputatio- 5
nis sententias memoriae mandavi, quas hoc libro ex-
posui arbitratu meo; quasi enim ipsos induxi loquen-
tes, ne 'inquam' et 'inquit' saepius interponeretur,
atque ut tamquam a praesentibus coram haberi sermo
videretur. 10