Scaevola. Quaerunt quidem, C. Laeli, multi, ut 8.1
est a Fannio dictum, sed ego id respondeo, quod ani-
mum adverti, te dolorem, quem acceperis cum summi
viri, tum amicissumi morte, ferre moderate nec po-
tuisse non commoveri nec fuisse id humanitatis tuae; 5
quod autem Nonis in conlegio nostro non adfuisses,
valitudinem respondeo causam, non maestitiam fuisse.
  Laelius. Recte tu quidem, Scaevola, et vere; nec
enim ab isto officio, quod semper usurpavi, cum va-
lerem, abduci incommodo meo debui, nec ullo casu 10
arbitror hoc constanti homini posse contingere, ut
ulla intermissio fiat officii. Tu autem, Fanni, quod 9.1
mihi tantum tribui dicis, quantum ego nec adgnosco
nec postulo, facis amice; sed, ut mihi videris, non
recte iudicas de Catone; aut enim nemo, quod quidem
magis credo, aut, si quisquam, ille sapiens fuit. Quo 5
modo, ut alia omittam, mortem filii tulit! memineram
Paulum, videram Galum, sed hi in pueris, Cato in
perfecto et spectato viro. Quam ob rem cave Catoni 10.1
anteponas ne istum quidem ipsum, quem Apollo, ut
ais, sapientissimum iudicavit; huius enim facta, illius
dicta laudantur. De me autem, ut iam cum utroque
loquar, sic habetote: 5
  Ego si Scipionis desiderio me moveri negem, quam
id recte faciam, viderint sapientes; sed certe mentiar.
Moveor enim tali amico orbatus, qualis, ut arbitror,
nemo umquam erit, ut confirmare possum, nemo certe
fuit; sed non egeo medicina, me ipse consolor, et 10
maxime illo solacio, quod eo errore careo, quo ami-
corum decessu plerique angi solent. Nihil mali acci-
disse Scipioni puto, mihi accidit, si quid accidit; suis
autem incommodis graviter angi non amicum, sed se
ipsum amantis est. Cum illo vero quis neget actum 11.1
esse praeclare? Nisi enim, quod ille minime putabat,
inmortalitatem optare vellet, quid non adeptus est,
quod homini fas esset optare? qui summam spem
civium, quam de eo iam puero habuerant, continuo 5
adulescens incredibili virtute superavit, qui consulatum
petivit numquam, factus consul est bis, primum ante
tempus, iterum sibi suo tempore, rei publicae paene
sero, qui duabus urbibus eversis inimicissimis huic
imperio non modo praesentia, verum etiam futura bella 10
delevit. Quid dicam de moribus facillimis, de pietate
in matrem, liberalitate in sorores, bonitate in suos,
iustitia in omnes? nota sunt vobis. Quam autem ci-
vitati carus fuerit, maerore funeris indicatum est. Quid
igitur hunc paucorum annorum accessio iuvare po- 15
tuisset? Senectus enim quamvis non sit gravis, ut
memini Catonem anno ante, quam est mortuus, mecum
et cum Scipione disserere, tamen aufert eam viridita-
tem, in qua etiam nunc erat Scipio. Quam ob rem 12.1
vita quidem talis fuit vel fortuna vel gloria, ut nihil
posset accedere, moriendi autem sensum celeritas ab-
stulit; quo de genere mortis difficile dictu est, quid
homines suspicentur, videtis; hoc vere tamen licet 5
dicere, P. Scipioni ex multis diebus, quos in vita ce-
leberrimos laetissimosque viderit, illum diem claris-
simum fuisse, quom senatu dimisso domum reductus
ad vesperum est a patribus conscriptis, populo Ro-
mano, sociis et Latinis, pridie quam excessit e vita, 10
ut ex tam alto dignitatis gradu ad superos videatur
deos potius quam ad inferos pervenisse.