Multa medici, multa gubernatores, agricolae etiam 1.112.5
multa praesentiunt, sed nullam eorum divinationem
voco, ne illam quidem, qua ab Anaximandro phy-
sico moniti Lacedaemonii sunt, ut urbem et tecta
linquerent armatique in agro excubarent, quod terrae
motus instaret, tum cum et urbs tota corruit et e 10
monte Taygeto extrema montis quasi puppis avolsa
est. Ne Pherecydes quidem, ille Pythagorae magister,
potius divinus habebitur quam physicus, quod, cum
vidisset haustam aquam de iugi puteo, terrae motus
dixit instare. Nec vero umquam animus hominis na- 113.1
turaliter divinat, nisi cum ita solutus est et vacuus,
ut ei plane nihil sit cum corpore; quod aut vatibus
contingit aut dormientibus. Itaque ea duo genera a
Dicaearcho probantur et, ut dixi, a Cratippo nostro; 5
si propterea, quod ea proficiscuntur a natura, sint
summa sane, modo ne sola; sin autem nihil esse in
observatione putant, multa tollunt, quibus vitae ratio
continetur. Sed quoniam dant aliquid, idque non par-
vum[, vaticinationes cum somniis], nihil est, quod cum 10
his magnopere pugnemus, praesertim cum sint, qui
omnino nullam divinationem probent. Ergo et ii, 114.1
quorum animi spretis corporibus evolant atque excur-
runt foras, ardore aliquo inflammati atque incitati
cernunt illa profecto, quae vaticinantes pronuntiant,
multisque rebus inflammantur tales animi, qui corpo- 5
ribus non inhaerent, ut ii, qui sono quodam vocum
et Phrygiis cantibus incitantur. Multos nemora sil-
vaeque, multos amnes aut maria commovent, quorum
furibunda mens videt ante multo, quae sint futura.
Quo de genere illa sunt: 10
    Eheú videte!
    Iúdicabit ínclitum iudícium inter deás tris aliquis,
    Quó iudicio Lácedaemonia múlier, Furiarum úna, adveniet.
Eodem enim modo multa a vaticinantibus saepe prae-
dicta sunt, neque solum verbis, sed etiam
    Versibus, quos olim Fauni vatesque canebant. 15
Similiter Marcius et Publicius vates cecinisse dicun- 115.1
tur; quo de genere Apollinis operta prolata sunt.
Credo etiam anhelitus quosdam fuisse terrarum, qui-
bus inflatae mentes oracla funderent.