Atque haec quidem vatium ratio est, nec dissimilis 1.115.5
sane somniorum. Nam quae vigilantibus accidunt va-
tibus, eadem nobis dormientibus. Viget enim animus
in somnis liber ab sensibus omnique inpeditione cu-
rarum iacente et mortuo paene corpore. Qui quia
vixit ab omni aeternitate versatusque est cum innu- 10
merabilibus animis, omnia, quae in natura rerum sunt,
videt, si modo temperatis escis modicisque potionibus
ita est adfectus, ut sopito corpore ipse vigilet. Haec
somniantis est divinatio. Hic magna quaedam exori- 116.1
tur, neque ea naturalis, sed artificiosa somniorum [Anti-
phontis] interpretatio eodemque modo et oraculorum et
vaticinationum [sunt enim explanatores, ut gramma-
tici poëtarum]. Nam ut aurum et argentum, aes, fer- 5
rum frustra natura divina genuisset, nisi eadem do-
cuisset, quem ad modum ad eorum venas perveniretur,
nec fruges terrae bacasve arborum cum utilitate ulla
generi humano dedisset, nisi earum cultus et condi-
tiones tradidisset, materiave quicquam iuvaret, nisi 10
consectionis eius fabricam haberemus, sic cum omni
utilitate, quam di hominibus dederunt, ars aliqua con-
iuncta est, per quam illa utilitas percipi possit. Item
igitur somniis, vaticinationibus, oraclis, quod erant
multa obscura, multa ambigua, explanationes adhibi- 15
tae sunt interpretum.
  Quo modo autem aut vates aut somniantes ea vi- 117.1
deant, quae nusquam etiam tunc sint, magna quaestio
est. Sed explorata si sint ea, quae ante quaeri de-
beant, sint haec, quae quaerimus, faciliora. Continet
enim totam hanc quaestionem ea ratio, quae est de 5
natura deorum, quae a te secundo libro est explicata
dilucide. Quam si obtinemus, stabit illud, quod hunc
locum continet, de quo agimus, esse deos, et eorum
providentia mundum administrari, eosdemque consu-
lere rebus humanis, nec solum universis, verum etiam 10
singulis. Haec si tenemus, quae mihi quidem non
videntur posse convelli, profecto hominibus a dis fu-
tura significari necesse est. Sed distinguendum vide- 118.1
tur, quonam modo. Nam non placet Stoicis singulis
iecorum fissis aut avium cantibus interesse deum;
neque enim decorum est nec dis dignum nec fieri
ullo pacto potest; sed ita a principio inchoatum esse 5
mundum, ut certis rebus certa signa praecurrerent,
alia in extis, alia in avibus, alia in fulgoribus,
alia in ostentis, alia in stellis, alia in somnian-
tium visis, alia in furentium vocibus. Ea quibus
bene percepta sunt, ii non saepe falluntur; male con- 10
iecta maleque interpretata falsa sunt non rerum vitio,
sed interpretum inscientia. Hoc autem posito atque
concesso, esse quandam vim divinam hominum vitam
continentem, non difficile est, quae fieri certe videmus,
ea qua ratione fiant, suspicari. Nam et ad hostiam 15
deligendam potest dux esse vis quaedam sentiens, quae
est toto confusa mundo, et tum ipsum, cum immolare
velis, extorum fieri mutatio potest, ut aut absit ali-
quid aut supersit; parvis enim momentis multa natura
aut adfingit aut mutat aut detrahit. Quod ne dubi- 119.1
tare possimus, maximo est argumento, quod paulo
ante interitum Caesaris contigit. Qui cum immolaret
illo die, quo primum in sella aurea sedit et cum pur-
purea veste processit, in extis bovis opimi cor non 5
fuit. Num igitur censes ullum animal, quod sangui-
nem habeat, sine corde esse posse? †Qua ille rei no-
vitate perculsus, cum Spurinna diceret timendum esse,
ne et consilium et vita deficeret; earum enim rerum
utramque a corde proficisci. Postero die caput in 10
iecore non fuit. Quae quidem illi portendebantur a
dis immortalibus, ut videret interitum, non ut caveret.
Cum igitur eae partes in extis non reperiuntur, sine
quibus victuma illa vivere nequisset, intellegendum
est in ipso immolationis tempore eas partes, quae ab- 15
sint, interisse. Eademque efficit in avibus divina mens, 120.1
ut tum huc, tum illuc volent alites, tum in hac, tum in
illa parte se occultent, tum a dextra, tum a sinistra
parte canant oscines. Nam si animal omne, ut vult,
ita utitur motu sui corporis, prono, obliquo, supino, 5
membraque, quocumque vult, flectit, contorquet, por-
rigit, contrahit eaque ante efficit paene, quam cogitat,
quanto id deo est facilius, cuius numini parent om-
nia! Idemque mittit et signa nobis eius generis, qualia 121.1
permulta historia tradidit, quale scriptum illud vide-
mus: si luna paulo ante solis ortum defecisset in signo
Leonis, fore ut [armis] Dareus et Persae ab Alexandro
et Macedonibus proelio vincerentur Dareusque more- 5
retur, et, si puella nata biceps esset, seditionem in
populo fore, corruptelam et adulterium domi, et, si
mulier leonem peperisse visa esset, fore ut ab exteris
gentibus vinceretur ea res publica, in qua id conti-
gisset. Eiusdem generis etiam illud est, quod scribit 10
Herodotus, Croesi filium, cum esset infans, locutum;
quo ostento regnum patris et domum funditus con-
cidisse. Caput arsisse Servio Tullio dormienti quae
historia non prodidit? Ut igitur, qui se tradidit quieti
praeparato animo cum bonis cogitationibus, tum re- 15
bus ad tranquillitatem adcommodatis, certa et vera
cernit in somnis, sic castus animus purusque vigilan-
tis et ad astrorum et ad avium reliquorumque signo-
rum et ad extorum veritatem est paratior.