Duo enim genera divinandi esse dicebas, unum 2.26.5
artificiosum, alterum naturale; artificiosum constare
partim ex coniectura, partim ex observatione diuturna;
naturale, quod animus arriperet aut exciperet extrin-
secus ex divinitate, unde omnes animos haustos aut
acceptos aut libatos haberemus. Artificiosa divinatio- 10
nis illa fere genera ponebas: extispicum eorumque,
qui ex fulgoribus ostentisque praedicerent, tum augu-
rum eorumque, qui signis aut ominibus uterentur,
omneque genus coniecturale in hoc fere genere pone-
bas. Illud autem naturale aut concitatione mentis edi 27.1
et quasi fundi videbatur aut animo per somnum sen-
sibus et curis vacuo provideri. Duxisti autem divina-
tionem omnem a tribus rebus, a deo, a fato, a natura.
Sed tamen cum explicare nihil posses, pugnasti com- 5
menticiorum exemplorum mirifica copia. De quo pri-
mum hoc libet dicere: Hoc ego philosophi non esse
arbitror, testibus uti, qui aut casu veri aut malitia
falsi fictique esse possunt; argumentis et rationibus
oportet, quare quidque ita sit, docere, non eventis, iis 10
praesertim, quibus mihi liceat non credere.
  Ut ordiar ab haruspicina, quam ego rei publicae 28.1
causa communisque religionis colendam censeo. Sed
soli sumus; licet verum exquirere sine invidia, mihi
praesertim de plerisque dubitanti. Inspiciamus, si pla-
cet, exta primum. Persuaderi igitur cuiquam potest ea, 5
quae significari dicuntur extis, cognita esse ab haruspi-
cibus observatione diuturna? Quam diuturna ista fuit?
aut quam longinquo tempore observari potuit? aut quo
modo est conlatum inter ipsos, quae pars inimica, quae
pars familiaris esset, quod fissum periculum, quod 10
commodum aliquod ostenderet? An haec inter se ha-
ruspices Etrusci, Elii, Aegyptii, Poeni contulerunt?
At id, praeterquam quod fieri non potuit, ne fingi
quidem potest; alios enim alio more videmus exta
interpretari, nec esse unam omnium disciplinam. Et 29.1
certe, si est in extis aliqua vis, quae declaret futura,
necesse est eam aut cum rerum natura esse coniunc-
tam aut conformari quodam modo numine deorum
vique divina. Cum rerum natura tanta tamque prae- 5
clara in omnes partes motusque diffusa quid habere
potest commune non dicam gallinaceum fel (sunt enim,
qui vel argutissima haec exta esse dicant), sed tauri
opimi iecur aut cor aut pulmo quid habet naturale,
quod declarare possit, quid futurum sit? Democritus 30.1
tamen non inscite nugatur, ut physicus, quo genere
nihil adrogantius:
    Quód est ante pedes, némo spectat, caéli scrutantúr plagas.
Verum is tamen habitu extorum et colore declarari 5
censet haec dumtaxat: pabuli genus et earum rerum,
quas terra procreet, vel ubertatem vel tenuitatem;
salubritatem etiam aut pestilentiam extis significari
putat. O mortalem beatum! cui certo scio ludum
numquam defuisse; huncine hominem tantis delecta- 10
tum esse nugis, ut non videret tum futurum id veri
simile, si omnium pecudum exta eodem tempore in
eundem habitum se coloremque converterent? Sed
si eadem hora aliae pecudis iecur nitidum atque ple-
num est, aliae horridum et exile, quid est, quod de- 15
clarari possit habitu extorum et colore? an hoc eius- 31.1
dem modi est, quale Pherecydeum illud, quod est a
te dictum? qui cum aquam ex puteo vidisset haustam,
terrae motum dixit futurum. Parum, credo, inpudenter,
quod, cum factus est motus, dicere audent, quae vis id 5
effecerit; etiamne futurum esse aquae iugis colore prae-
sentiunt? Multa istius modi dicuntur in scholis, sed
credere omnia vide ne non sit necesse. Verum sint 32.1
sane ista Democritea vera; quando ea nos extis ex-
quirimus? aut quando aliquid eius modi ab haruspice
inspectis extis audivimus? Ab aqua aut ab igni pe-
ricula monent; tum hereditates, tum damna denun- 5
tiant; fissum familiare et vitale tractant; caput iecoris
ex omni parte diligentissime considerant; si vero id
non est inventum, nihil putant accidere potuisse tri-
stius. Haec observari certe non potuerunt, ut supra 33.1
docui. Sunt igitur artis inventa, non vetustatis, si
est ars ulla rerum incognitarum; cum rerum autem
natura quam cognationem habent? quae ut uno con-
sensu iuncta sit et continens, quod video placuisse 5
physicis, eisque maxume, qui omne, quod esset, unum
esse dixerunt, quid habere mundus potest cum the-
sauri inventione coniunctum? Si enim extis pecuniae
mihi amplificatio ostenditur idque fit natura, primum
exta sunt coniuncta mundo, deinde meum lucrum na- 10
tura rerum continetur. Nonne pudet physicos haec
dicere? Ut enim iam sit aliqua in natura rerum con-
tagio, quam esse concedo (multa enim Stoici colli-
gunt; nam et musculorum iecuscula bruma dicuntur
augeri, et puleium aridum florescere brumali ipso die, 15
et inflatas rumpi vesiculas, et semina malorum, quae
in iis mediis inclusa sint, in contrarias partis se ver-
tere, iam nervos in fidibus aliis pulsis resonare alios,
ostreisque et conchyliis omnibus contingere, ut cum
luna pariter crescant pariterque decrescant, arboresque 20
ut hiemali tempore cum luna simul senescente, quia
tum exsiccatae sint, tempestive caedi putentur. Quid 34.1
de fretis aut de marinis aestibus plura dicam? quo-
rum accessus et recessus lunae motu gubernantur.
Sescenta licet eiusdem modi proferri, ut distantium
rerum cognatio naturalis appareat)—demus hoc; nihil 5
enim huic disputationi adversatur; num etiam, si fis-
sum cuiusdam modi fuerit in iecore, lucrum ostendi-
tur? qua ex coniunctione naturae et quasi concentu
atque consensu, quam συμπάθειαν Graeci appellant,
convenire potest aut fissum iecoris cum lucello meo 10
aut meus quaesticulus cum caelo, terra rerumque na-
tura? Concedam hoc ipsum, si vis, etsi magnam
iacturam causae fecero, si ullam esse convenientiam
naturae cum extis concessero; sed tamen eo concesso 35.1
qui evenit, ut is, qui impetrire velit, convenientem
hostiam rebus suis immolet? Hoc erat, quod ego non
rebar posse dissolvi. At quam festive dissolvitur!
pudet me non tui quidem, cuius etiam memoriam ad- 5
miror, sed Chrysippi, Antipatri, Posidonii, qui idem
istuc quidem dicunt, quod est dictum a te, ad hostiam
deligendam ducem esse vim quandam sentientem at-
que divinam, quae toto confusa mundo sit. Illud vero
multo etiam melius, quod et a te usurpatum est et 10
dicitur ab illis: cum immolare quispiam velit, tum
fieri extorum mutationem, ut aut absit aliquid aut
supersit; deorum enim numini parere omnia. Haec 36.1
iam, mihi crede, ne aniculae quidem existimant. An
censes, eundem vitulum si alius delegerit, sine capite
iecur inventurum; si alius, cum capite? Haec decessio
capitis aut accessio subitone fieri potest, ut se exta 5
ad immolatoris fortunam accommodent? non perspi-
citis aleam quandam esse in hostiis deligendis, prae-
sertim cum res ipsa doceat? Cum enim [tristissuma]
exta sine capite fuerunt, quibus nihil videtur esse di-
rius, proxuma hostia litatur saepe pulcherrime. Ubi 10
igitur illae minae superiorum extorum? aut quae tam
subito facta est deorum tanta placatio?