Duo enim genera divinandi esse dicebas, unum
|
2.26.5
|
artificiosum, alterum naturale; artificiosum constare
|
|
partim ex coniectura, partim ex observatione diuturna;
|
|
naturale, quod animus arriperet aut exciperet extrin-
|
|
secus ex divinitate, unde omnes animos haustos aut
|
|
acceptos aut libatos haberemus. Artificiosa divinatio-
|
10
|
nis illa fere genera ponebas: extispicum eorumque,
|
|
qui ex fulgoribus ostentisque praedicerent, tum augu-
|
|
rum eorumque, qui signis aut ominibus uterentur,
|
|
omneque genus coniecturale in hoc fere genere pone-
|
|
bas. Illud autem naturale aut concitatione mentis edi
|
27.1
|
et quasi fundi videbatur aut animo per somnum sen-
|
|
sibus et curis vacuo provideri. Duxisti autem divina-
|
|
tionem omnem a tribus rebus, a deo, a fato, a natura.
|
|
Sed tamen cum explicare nihil posses, pugnasti com-
|
5
|
menticiorum exemplorum mirifica copia. De quo pri-
|
|
mum hoc libet dicere: Hoc ego philosophi non esse
|
|
arbitror, testibus uti, qui aut casu veri aut malitia
|
|
falsi fictique esse possunt; argumentis et rationibus
|
|
oportet, quare quidque ita sit, docere, non eventis, iis
|
10
|
praesertim, quibus mihi liceat non credere.
|
|
Ut ordiar ab haruspicina, quam ego rei publicae
|
28.1
|
causa communisque religionis colendam censeo. Sed
|
|
soli sumus; licet verum exquirere sine invidia, mihi
|
|
praesertim de plerisque dubitanti. Inspiciamus, si pla-
|
|
cet, exta primum. Persuaderi igitur cuiquam potest ea,
|
5
|
quae significari dicuntur extis, cognita esse ab haruspi-
|
|
cibus observatione diuturna? Quam diuturna ista fuit?
|
|
aut quam longinquo tempore observari potuit? aut quo
|
|
modo est conlatum inter ipsos, quae pars inimica, quae
|
|
pars familiaris esset, quod fissum periculum, quod
|
10
|
commodum aliquod ostenderet? An haec inter se ha-
|
|
ruspices Etrusci, Elii, Aegyptii, Poeni contulerunt?
|
|
At id, praeterquam quod fieri non potuit, ne fingi
|
|
quidem potest; alios enim alio more videmus exta
|
|
interpretari, nec esse unam omnium disciplinam. Et
|
29.1
|
certe, si est in extis aliqua vis, quae declaret futura,
|
|
necesse est eam aut cum rerum natura esse coniunc-
|
|
tam aut conformari quodam modo numine deorum
|
|
vique divina. Cum rerum natura tanta tamque prae-
|
5
|
clara in omnes partes motusque diffusa quid habere
|
|
potest commune non dicam gallinaceum fel (sunt enim,
|
|
qui vel argutissima haec exta esse dicant), sed tauri
|
|
opimi iecur aut cor aut pulmo quid habet naturale,
|
|
quod declarare possit, quid futurum sit? Democritus
|
30.1
|
tamen non inscite nugatur, ut physicus, quo genere
|
|
nihil adrogantius:
|
|
Quód est ante pedes, némo spectat, caéli scrutantúr plagas.
|
|
Verum is tamen habitu extorum et colore declarari
|
5
|
censet haec dumtaxat: pabuli genus et earum rerum,
|
|
quas terra procreet, vel ubertatem vel tenuitatem;
|
|
salubritatem etiam aut pestilentiam extis significari
|
|
putat. O mortalem beatum! cui certo scio ludum
|
|
numquam defuisse; huncine hominem tantis delecta-
|
10
|
tum esse nugis, ut non videret tum futurum id veri
|
|
simile, si omnium pecudum exta eodem tempore in
|
|
eundem habitum se coloremque converterent? Sed
|
|
si eadem hora aliae pecudis iecur nitidum atque ple-
|
|
num est, aliae horridum et exile, quid est, quod de-
|
15
|
clarari possit habitu extorum et colore? an hoc eius-
|
31.1
|
dem modi est, quale Pherecydeum illud, quod est a
|
|
te dictum? qui cum aquam ex puteo vidisset haustam,
|
|
terrae motum dixit futurum. Parum, credo, inpudenter,
|
|
quod, cum factus est motus, dicere audent, quae vis id
|
5
|
effecerit; etiamne futurum esse aquae iugis colore prae-
|
|
sentiunt? Multa istius modi dicuntur in scholis, sed
|
|
credere omnia vide ne non sit necesse. Verum sint
|
32.1
|
sane ista Democritea vera; quando ea nos extis ex-
|
|
quirimus? aut quando aliquid eius modi ab haruspice
|
|
inspectis extis audivimus? Ab aqua aut ab igni pe-
|
|
ricula monent; tum hereditates, tum damna denun-
|
5
|
tiant; fissum familiare et vitale tractant; caput iecoris
|
|
ex omni parte diligentissime considerant; si vero id
|
|
non est inventum, nihil putant accidere potuisse tri-
|
|
stius. Haec observari certe non potuerunt, ut supra
|
33.1
|
docui. Sunt igitur artis inventa, non vetustatis, si
|
|
est ars ulla rerum incognitarum; cum rerum autem
|
|
natura quam cognationem habent? quae ut uno con-
|
|
sensu iuncta sit et continens, quod video placuisse
|
5
|
physicis, eisque maxume, qui omne, quod esset, unum
|
|
esse dixerunt, quid habere mundus potest cum the-
|
|
sauri inventione coniunctum? Si enim extis pecuniae
|
|
mihi amplificatio ostenditur idque fit natura, primum
|
|
exta sunt coniuncta mundo, deinde meum lucrum na-
|
10
|
tura rerum continetur. Nonne pudet physicos haec
|
|
dicere? Ut enim iam sit aliqua in natura rerum con-
|
|
tagio, quam esse concedo (multa enim Stoici colli-
|
|
gunt; nam et musculorum iecuscula bruma dicuntur
|
|
augeri, et puleium aridum florescere brumali ipso die,
|
15
|
et inflatas rumpi vesiculas, et semina malorum, quae
|
|
in iis mediis inclusa sint, in contrarias partis se ver-
|
|
tere, iam nervos in fidibus aliis pulsis resonare alios,
|
|
ostreisque et conchyliis omnibus contingere, ut cum
|
|
luna pariter crescant pariterque decrescant, arboresque
|
20
|
ut hiemali tempore cum luna simul senescente, quia
|
|
tum exsiccatae sint, tempestive caedi putentur. Quid
|
34.1
|
de fretis aut de marinis aestibus plura dicam? quo-
|
|
rum accessus et recessus lunae motu gubernantur.
|
|
Sescenta licet eiusdem modi proferri, ut distantium
|
|
rerum cognatio naturalis appareat)—demus hoc; nihil
|
5
|
enim huic disputationi adversatur; num etiam, si fis-
|
|
sum cuiusdam modi fuerit in iecore, lucrum ostendi-
|
|
tur? qua ex coniunctione naturae et quasi concentu
|
|
atque consensu, quam συμπάθειαν Graeci appellant,
|
|
convenire potest aut fissum iecoris cum lucello meo
|
10
|
aut meus quaesticulus cum caelo, terra rerumque na-
|
|
tura? Concedam hoc ipsum, si vis, etsi magnam
|
|
iacturam causae fecero, si ullam esse convenientiam
|
|
naturae cum extis concessero; sed tamen eo concesso
|
35.1
|
qui evenit, ut is, qui impetrire velit, convenientem
|
|
hostiam rebus suis immolet? Hoc erat, quod ego non
|
|
rebar posse dissolvi. At quam festive dissolvitur!
|
|
pudet me non tui quidem, cuius etiam memoriam ad-
|
5
|
miror, sed Chrysippi, Antipatri, Posidonii, qui idem
|
|
istuc quidem dicunt, quod est dictum a te, ad hostiam
|
|
deligendam ducem esse vim quandam sentientem at-
|
|
que divinam, quae toto confusa mundo sit. Illud vero
|
|
multo etiam melius, quod et a te usurpatum est et
|
10
|
dicitur ab illis: cum immolare quispiam velit, tum
|
|
fieri extorum mutationem, ut aut absit aliquid aut
|
|
supersit; deorum enim numini parere omnia. Haec
|
36.1
|
iam, mihi crede, ne aniculae quidem existimant. An
|
|
censes, eundem vitulum si alius delegerit, sine capite
|
|
iecur inventurum; si alius, cum capite? Haec decessio
|
|
capitis aut accessio subitone fieri potest, ut se exta
|
5
|
ad immolatoris fortunam accommodent? non perspi-
|
|
citis aleam quandam esse in hostiis deligendis, prae-
|
|
sertim cum res ipsa doceat? Cum enim [tristissuma]
|
|
exta sine capite fuerunt, quibus nihil videtur esse di-
|
|
rius, proxuma hostia litatur saepe pulcherrime. Ubi
|
10
|
igitur illae minae superiorum extorum? aut quae tam
|
|
subito facta est deorum tanta placatio?
|
|