Iam vero quis dicere audeat vera omnia esse 2.127.6
somnia? 'Aliquot somnia vera', inquit Ennius,
'sed omnia noenum necesse est'. Quae est tan-
dem ista distinctio? quae vera, quae falsa habet? et,
si vera a deo mittuntur, falsa unde nascuntur? nam 10
si ea quoque divina, quid inconstantius deo? quid in-
scitius autem est quam mentes mortalium falsis et
mendacibus visis concitare? sin vera visa divina sunt,
falsa autem et inania humana, quae est ista designandi
licentia, ut hoc deus, hoc natura fecerit potius quam 15
aut omnia deus, quod negatis, aut omnia natura?
quodquoniam illud negatis, hoc necessario confitendum
est. Naturam autem eam dico, qua numquam animus 128.1
insistens agitatione et motu esse vacuus potest. Is
cum languore corporis nec membris uti nec sensibus
potest, incidit in visa varia et incerta ex reliquiis, ut
ait Aristoteles, inhaerentibus earum rerum, quas vi- 5
gilans gesserit aut cogitaverit; quarum perturbatione
mirabiles interdum existunt species somniorum; quae si
alia falsa, alia vera, qua nota internoscantur, scire sane
velim. Si nulla est, quid istos interpretes audiamus?
sin quaepiam est, aveo audire, quae sit; sed haerebunt. 10
Venit enim iam in contentionem, utrum sit proba- 129.1
bilius, deosne inmortalis, rerum omnium praestantia
excellentis, concursare <circum> omnium mortalium, qui
ubique sunt, non modo lectos, verum etiam grabatos
et, cum stertentem aliquem viderint, obicere iis visa 5
quaedam tortuosa et obscura, quae illi exterriti somno
ad coniectorem mane deferant, an natura fieri, ut mo-
biliter animus agitatus, quod vigilans viderit, dor-
miens videre videatur. Utrum philosophia dignius, sa-
garum superstitione ista interpretari an explicatione 10
naturae? ut, si iam fieri possit vera coniectura som-
niorum, tamen isti, qui profitentur, eam facere non
possint; ex levissimo enim et indoctissimo genere
constant. Stoici autem tui negant quemquam nisi sa-
pientem divinum esse posse. Chrysippus quidem divi- 130.1
nationem definit his verbis: vim cognoscentem et
videntem et explicantem signa, quae a dis ho-
minibus portendantur; officium autem esse eius
praenoscere, dei erga homines mente qua sint quidque 5
significent, quem ad modumque ea procurentur atque
expientur. Idemque somniorum coniectionem definit
hoc modo: esse vim cernentem et explanantem,
quae a dis hominibus significentur in somnis.
Quid ergo? ad haec mediocri opus est prudentia an 10
et ingenio praestanti et eruditione perfecta? Talem
autem cognovimus neminem. Vide igitur, ne, etiamsi 131.1
divinationem tibi esse concessero, quod numquam fa-
ciam, neminem tamen divinum reperire possimus.
Qualis autem ista mens est deorum, si neque ea no-
bis significant in somnis, quae ipsi per nos intellega- 5
mus, neque ea, quorum interpretes habere possimus?
similes enim sunt dei, si ea nobis obiciunt, quorum
nec scientiam neque explanatorem habeamus, tam-
quam si Poeni aut Hispani in senatu nostro loque-
rentur sine interprete. Iam vero quo pertinent ob- 132.1
scuritates et aenigmata somniorum? intellegi enim a
nobis di velle debebant ea, quae nostra causa nos
monerent. Quid? poëta nemo, nemo physicus obscu-
rus? Ille vero nimis etiam obscurus Euphorion; at 133.1
non Homerus. Uter igitur melior? Valde Heraclitus
obscurus, minime Democritus. Num igitur conferendi?
Mea causa me mones, quod non intellegam? Quid me
igitur mones? ut si quis medicus aegroto imperet, ut 5
sumat
    Terrigenam, herbigradam, domiportam, sanguine cassam,
potius quam hominum more cocleam diceret. Nam
Pacuvianus Amphio
    Quadrupés tardigrada, agréstis, humilis, áspera, 10
    Capité brevi, cervice ánguina, aspectú truci,
    Evíscerata, inánima, cum animalí sono
cum dixisset obscurius, tum Attici respondent:
    Non íntellegimus, nísi si aperte díxeris.
At ille uno verbo: Testudo. Non potueras hoc igi- 15
tur a principio, citharista, dicere?