Defert ad coniectorem quidam somniasse se ovum
|
2.134.1
|
pendere ex fascea lecti sui cubicularis (est hoc in Chry-
|
|
sippi libro somnium); respondit coniector thensaurum
|
|
defossum esse sub lecto. Fodit, invenit auri aliquan-
|
|
tum, idque circumdatum argento, misit coniectori,
|
5
|
quantulum visum est de argento. Tum ille: 'Nihilne',
|
|
inquit, 'de vitello?' id enim ei ex ovo videbatur
|
|
aurum declarasse, reliquum argentum. Nemone igitur
|
|
umquam alius ovum somniavit? cur ergo hic nescio
|
|
qui thensaurum solus invenit? quam multi inopes digni
|
10
|
praesidio deorum nullo somnio ad thensaurum repe-
|
|
riendum admonentur! Quam autem ob causam tam
|
|
est obscure admonitus, ut ex ovo nasceretur thensauri
|
|
similitudo, potius quam aperte thensaurum quaerere
|
|
iuberetur, sicut aperte Simonides vetitus est navigare?
|
15
|
Ergo obscura somnia minime consentanea maiestati
|
135.1
|
deorum.
|
|
Ad aperta et clara veniamus, quale est de illo in-
|
|
terfecto a caupone Megaris, quale de Simonide, qui
|
|
ab eo, quem humarat, vetitus est navigare, quale
|
5
|
etiam de Alexandro, quod a te praeteritum esse miror,
|
|
Quinte. Cum Ptolomaeus, familiaris eius, in proelio
|
|
telo venenato ictus esset eoque vulnere summo cum
|
|
dolore moreretur, Alexander adsidens somno est con-
|
|
sopitus. Tum secundum quietem visus ei dicitur draco
|
10
|
is, quem mater Olympias alebat, radiculam ore ferre
|
|
et simul dicere, quo illa loci nasceretur (neque is longe
|
|
aberat ab eo loco), eius autem esse vim tantam, ut
|
|
Ptolomaeum facile sanaret. Cum Alexander experrec-
|
|
tus narrasset amicis somnium, emissi sunt, qui illam
|
15
|
radiculam quaererent; qua inventa et Ptolomaeus sa-
|
|
natus dicitur et multi milites, qui erant eodem genere
|
|
teli vulnerati. Multa etiam sunt a te ex historiis pro-
|
136.1
|
lata somnia, matris Phalaridis, Cyri superioris, matris
|
|
Dionysii, Poeni Hamilcaris, Hannibalis, P. Decii; per-
|
|
vulgatum iam illud de praesule, C. Gracchi etiam et
|
|
recens Caeciliae, Baliarici filiae, somnium. Sed haec
|
5
|
externa ob eamque causam ignota nobis sunt, non
|
|
nulla etiam ficta fortasse. Quis enim auctor istorum?
|
|
De nostris somniis quid habemus dicere? tu de emerso
|
|
me et equo ad ripam, ego de Mario cum fascibus
|
|
laureatis me in suum deduci iubente monumentum.
|
10
|
Omnium somniorum, Quinte, una ratio est; quae, per
|
|
deos inmortalis! videamus ne nostra superstitione et
|
|
depravatione superetur. Quem enim tu Marium visum
|
137.1
|
a me putas? Speciem, credo, eius et imaginem, ut
|
|
Democrito videtur. Unde profectam imaginem? a cor-
|
|
poribus enim solidis et a certis figuris vult fluere
|
|
imagines; quod igitur Marii corpus erat? Ex eo, in-
|
5
|
quit, quod fuerat. Ista igitur me imago Marii in
|
|
campum Atinatem persequebatur?—Plena sunt imagi-
|
|
num omnia; nulla enim species cogitari potest nisi
|
|
pulsu imaginum.—Quid ergo? istae imagines ita no-
|
138.1
|
bis dicto audientes sunt, ut, simul atque velimus, ac-
|
|
currant? etiamne earum rerum, quae nullae sunt?
|
|
quae est enim forma tam invisitata, tam nulla, quam
|
|
non sibi ipse fingere animus possit? ut, quae num-
|
5
|
quam vidimus, ea tamen informata habeamus, oppi-
|
|
dorum situs, hominum figuras. Num igitur, cum aut
|
139.1
|
muros Babylonis aut Homeri faciem cogito, imago
|
|
illorum me aliqua pellit? Omnia igitur, quae volu-
|
|
mus, nota nobis esse possunt; nihil est enim, de quo
|
|
cogitare nequeamus; nullae ergo imagines obrepunt
|
5
|
in animos dormientium extrinsecus, nec omnino fluunt
|
|
ullae, nec cognovi quemquam, qui maiore auctoritate
|
|
nihil diceret. Animorum est ea vis eaque natura, ut
|
|
vigeant vigilantes nullo adventicio pulsu, sed suo motu
|
|
incredibili quadam celeritate. Hi cum sustinentur mem-
|
10
|
bris et corpore et sensibus, omnia certiora cernunt, co-
|
|
gitant, sentiunt. Cum autem haec subtracta sunt deser-
|
|
tusque animus languore corporis, tum agitatur ipse
|
|
per sese. Itaque in eo et formae versantur et actiones,
|
|
et multa audiri, multa dici videntur. Haec scilicet in
|
140.1
|
inbecillo remissoque animo multa omnibus modis con-
|
|
fusa et variata versantur, maxumeque reliquiae rerum
|
|
earum moventur in animis et agitantur, de quibus vi-
|
|
gilantes aut cogitavimus aut egimus, ut mihi tempo-
|
5
|
ribus illis multum in animo Marius versabatur recor-
|
|
danti, quam ille gravem suum casum magno animo,
|
|
quam constanti tulisset. Hanc credo causam de illo
|
|
somniandi fuisse. Tibi autem de me cum sollicitudine
|
|
cogitanti subito sum visus emersus e flumine. Inerant
|
10
|
enim in utriusque nostrum animis vigilantium cogi-
|
|
tationum vestigia. At quaedam adiuncta sunt, ut mihi
|
|
de monumento Marii, tibi, quod equus, in quo ego
|
|
vehebar, mecum una demersus rursus apparuit. An
|
141.1
|
tu censes ullam anum tam deliram futuram fuisse,
|
|
ut somniis crederet, nisi ista casu non numquam forte
|
|
temere concurrerent? Alexandro draco loqui visus est.
|
|
Potest omnino hoc esse falsum, potest verum; sed
|
5
|
utrum est, non est mirabile; non enim audivit ille
|
|
draconem loquentem, sed est visus audire, et quidem,
|
|
quo maius sit, cum radicem ore teneret, locutus est.
|
|
Sed nihil est magnum somnianti. Quaero autem, cur
|
|
Alexandro tam inlustre somnium, tam certum, nec
|
10
|
huic eidem alias, nec multa ceteris; mihi quidem prae-
|
|
ter hoc Marianum nihil sane, quod meminerim. Frustra
|
|
igitur consumptae tot noctes tam longa in aetate.
|
|
Nunc quidem propter intermissionem forensis operae
|
142.1
|
et lucubrationes detraxi et meridiationes addidi, qui-
|
|
bus uti antea non solebam, nec tam multum dormiens
|
|
ullo somnio sum admonitus, tantis praesertim de re-
|
|
bus, nec mihi magis umquam videor, quam cum aut
|
5
|
in foro magistratus aut in curia senatum video, som-
|
|
niare.
|
|