Etenim (ex divisione hoc secundum est) quae est 2.142.8
continuatio coniunctioque naturae, quam, ut dixi, vo-
cant συμπάθειαν, eius modi, ut thensaurus ex ovo in- 10
tellegi debeat? Nam medici ex quibusdam rebus et ad-
venientis et crescentis morbos intellegunt, non nullas
etiam valetudinis significationes, ut hoc ipsum, pleni
enectine simus, ex quodam genere somniorum intellegi
posse dicunt. Thensaurus vero et hereditas et honos et 15
victoria et multa generis eiusdem qua cum somniis
naturali cognatione iunguntur? Dicitur quidam, cum 143.1
in somnis complexu Venerio iungeretur, calculos eie-
cisse. Video sympathian; visum est enim tale obiec-
tum dormienti, ut id, quod evenit, naturae vis, non
opinio erroris effecerit. Quae igitur natura obtulit 5
illam speciem Simonidi, a qua vetaretur navigare?
aut quid naturae copulatum habuit Alcibiadis quod
scribitur somnium? qui paulo ante interitum visus est
in somnis amicae esse amictus amiculo. Is cum esset
proiectus inhumatus ab omnibusque desertus iaceret, 10
amica corpus eius texit suo pallio. Ergo hoc inerat
in rebus futuris et causas naturalis habebat, an, et
ut videretur et ut eveniret, casus effecit?
  Quid? ipsorum interpretum coniecturae nonne ma- 144.1
gis ingenia declarant eorum quam vim consensumque
naturae? Cursor ad Olympia proficisci cogitans visus
est in somnis curru quadrigarum vehi. Mane ad con-
iectorem. At ille: 'Vinces', inquit; 'id enim cele- 5
ritas significat et vis equorum.' Post idem ad
Antiphontem. Is autem: 'Vincare', inquit, 'necesse
est; an non intellegis quattuor ante te cucur-
risse?' Ecce alius cursor (atque horum somniorum
et talium plenus est Chrysippi liber, plenus Antipatri) 10
—sed ad cursorem redeo: Ad interpretem detulit aqui-
lam se in somnis visum esse factum. At ille: 'Vi-
cisti; ista enim avi volat nulla vehementius.'
Huic eidem Antipho: 'Baro', inquit, 'victum
te esse non vides? ista enim avis insectans 15
alias avis et agitans semper ipsa postrema
est'. Parere quaedam matrona cupiens dubitans, es- 145.1
setne praegnans, visa est in quiete obsignatam habere
naturam. Rettulit. Negavit eam, quoniam obsignata
fuisset, concipere potuisse. At alter praegnantem
esse dixit; nam inane obsignari nihil solere. Quae est 5
ars coniectoris eludentis ingenio? an ea, quae dixi,
et innumerabilia, quae conlecta habent Stoici, quic-
quam significant nisi acumen hominum ex similitu-
dine aliqua coniecturam modo huc, modo illuc du-
centium? Medici signa quaedam habent ex venis et 10
spiritu aegroti multisque ex aliis futura praesentiunt;
gubernatores cum exsultantis lolligines viderunt aut
delphinos se in portum conicientes, tempestatem si-
gnificari putant. Haec ratione explicari et ad naturam
revocari facile possunt, ea vero, quae paulo ante dixi, 15
nullo modo.