At enim observatio diuturna (haec enim pars una 2.146.1
restat) notandis rebus fecit artem. Ain tandem? som-
nia observari possunt? quonam modo? sunt enim
innumerabiles varietates. Nihil tam praepostere, tam
incondite, tam monstruose cogitari potest, quod non 5
possimus somniare; quo modo igitur haec infinita et
semper nova aut memoria conplecti aut observando
notare possumus? Astrologi motus errantium stella-
rum notaverunt; inventus est enim ordo in iis stellis,
qui non putabatur. Cedo tandem, qui sit ordo aut 10
quae concursatio somniorum; quo modo autem di-
stingui possunt vera somnia a falsis? cum eadem et
aliis aliter evadant et isdem non semper eodem modo;
ut mihi mirum videatur, cum mendaci homini ne ve-
rum quidem dicenti credere soleamus, quo modo isti, 15
si somnium verum evasit aliquod, non ex multis po-
tius uni fidem derogent quam ex uno innumerabilia
confirment.
  Si igitur neque deus est effector somniorum ne- 147.1
que naturae societas ulla cum somniis neque obser-
vatione inveniri potuit scientia, effectum est, ut nihil
prorsus somniis tribuendum sit, praesertim cum illi
ipsi, qui ea vident, nihil divinent, ii, qui interpretan- 5
tur, coniecturam adhibeant, non naturam, casus autem
innumerabilibus paene saeculis in omnibus plura mi-
rabilia quam in somniorum visis effecerit, neque con-
iectura, quae in varias partis duci possit, non num-
quam etiam in contrarias, quicquam sit incertius. 10
Explodatur <igitur> haec quoque somniorum divinatio 148.1
pariter cum ceteris. Nam, ut vere loquamur, super-
stitio fusa per gentis oppressit omnium fere animos
atque hominum inbecillitatem occupavit. Quod et in
iis libris dictum est, qui sunt de natura deorum, et 5
hac disputatione id maxume egimus. Multum enim et
nobismet ipsis et nostris profuturi videbamur, si eam
funditus sustulissemus. Nec vero (id enim diligenter
intellegi volo) superstitione tollenda religio tollitur.
Nam et maiorum instituta tueri sacris caerimoniisque 10
retinendis sapientis est, et esse praestantem aliquam
aeternamque naturam, et eam suspiciendam admiran-
damque hominum generi pulchritudo mundi ordoque re-
rum caelestium cogit confiteri. Quam ob rem, ut religio 149.1
propaganda etiam est, quae est iuncta cum cognitione
naturae, sic superstitionis stirpes omnes eligendae. In-
stat enim et urget et, quo te cumque verteris, persequi-
tur, sive tu vatem sive tu omen audieris, sive immolaris 5
sive avem aspexeris, si Chaldaeum, si haruspicem videris,
si fulserit, si tonuerit, si tactum aliquid erit de caelo,
si ostenti simile natum factumve quippiam; quorum
necesse est plerumque aliquid eveniat, ut numquam
liceat quieta mente consistere. Perfugium videtur 150.1
omnium laborum et sollicitudinum esse somnus. At
ex eo ipso plurumae curae metusque nascuntur; qui
quidem ipsi per se minus valerent et magis contem-
nerentur, nisi somniorum patrocinium philosophi sus- 5
cepissent, nec ii quidem contemptissimi, sed in pri-
mis acuti et consequentia et repugnantia videntes,
qui prope iam absoluti et perfecti putantur. Quorum
licentiae nisi Carneades restitisset, haud scio an soli
iam philosophi iudicarentur. Cum quibus omnis fere 10
nobis disceptatio contentioque est, non quod eos ma-
xume contemnamus, sed quod videntur acutissime sen-
tentias suas prudentissimeque defendere. Cum autem
proprium sit Academiae iudicium suum nullum inter-
ponere, ea probare, quae simillima veri videantur, 15
conferre causas et, quid in quamque sententiam dici
possit, expromere, nulla adhibita sua auctoritate iudi-
cium audientium relinquere integrum ac liberum, te-
nebimus hanc consuetudinem a Socrate traditam ea-
que inter nos, si tibi, Quinte frater, placebit, quam 20
saepissime utemur. Mihi vero, inquit ille, nihil pot-
est esse iucundius. Quae cum essent dicta, surreximus.