EPISTVLAE AD ATTICVM
|
|
ante xvi Kal. Sext. 65 (§1) Romae
|
|
CICERO ATTICO SAL.
|
|
Petitionis nostrae, quam tibi summae curae esse scio, huius
|
1.1.1.1
|
modi ratio est, quod adhuc coniectura provideri possit. prensat
|
|
unus P. Galba. sine fuco ac fallaciis more maiorum negatur.
|
|
ut opinio est hominum, non aliena rationi nostrae fuit illius
|
|
haec praepropera prensatio. nam illi ita negant vulgo ut mihi
|
5
|
se debere dicant. ita quiddam spero nobis profici, cum hoc
|
|
percrebrescit, plurimos nostros amicos inveniri. nos autem
|
|
initium prensandi facere cogitaramus eo ipso tempore quo
|
|
tuum puerum cum his litteris proficisci Cincius dicebat, in
|
|
campo comitiis tribuniciis a. d. xvi Kal. Sext. competitores,
|
10
|
qui certi esse videantur, Galba et Antonius et Q. Cornificius.
|
|
puto te in hoc aut risisse aut ingemuisse. ut frontem ferias, sunt
|
|
qui etiam Caesonium putent. nam Aquilium non arbitramur,
|
|
qui et negavit et iuravit morbum et illud suum regnum iudiciale
|
|
opposuit. Catilina, si iudicatum erit meridie non lucere, certus
|
15
|
erit competitor. de Aufidio et de Palicano non puto te exspec-
|
|
tare dum scribam.
|
|
De his qui nunc petunt Caesar certus putatur. Thermus cum
|
2.1
|
Silano contendere existimatur. qui sic inopes et ab amicis et
|
|
existimatione sunt ut mihi videatur non esse ἀδύνατον Turium
|
|
obducere; sed hoc praeter me nemini videtur. nostris rationi-
|
|
bus maxime conducere videtur Thermum fieri cum Caesare.
|
5
|
nemo est enim ex his qui nunc petunt qui, si in nostrum
|
|
annum reciderit, firmior candidatus fore videatur, propterea
|
|
quod curator est viae Flaminiae, quae tum erit absoluta sane
|
|
facile. eum libenter nunc Caesari consuli accuderim. petitorum
|
|
haec est informata adhuc cogitatio. nos in omni munere candi-
|
10
|
datorio fungendo summam adhibebimus diligentiam; et for-
|
|
tasse, quoniam videtur in suffragiis multum posse Gallia, cum
|
|
Romae a iudiciis forum refrixerit, excurremus mense Septem-
|
|
bri legati ad Pisonem, ut Ianuario revertamur. cum perspexero
|
|
voluntates nobilium, scribam ad te. cetera spero prolixa esse,
|
15
|
his dumtaxat urbanis competitoribus. illam manum tu mihi
|
|
cura ut praestes, quoniam propius abes, Pompei, nostri amici.
|
|
nega me ei iratum fore si ad mea comitia non venerit.
|
|
Atque haec huius modi sunt. sed est quod abs te mihi ignosci
|
3.1
|
pervelim. Caecilius, avunculus tuus, a P. Vario cum magna
|
|
pecunia fraudaretur, agere coepit cum eius fratre Caninio
|
|
Satyro de iis rebus quas eum dolo malo mancipio accepisse de
|
|
Vario diceret. una agebant ceteri creditores, in quibus erat
|
5
|
Lucullus et P. Scipio et is quem putabant magistrum fore si
|
|
bona venirent, L. Pontius—verum hoc ridiculum est de
|
|
magistro. nunc cognosce rem. rogavit me Caecilius ut ades-
|
|
sem contra Satyrum. dies fere nullus est quin hic Satyrus
|
|
domum meam ventitet. observat L. Domitium maxime, me
|
10
|
habet proximum. fuit et mihi et Quinto fratri magno usui in
|
|
nostris petitionibus. sane sum perturbatus, cum ipsius Satyri
|
4.1
|
familiaritate tum Domiti, in quo uno maxime ambitio nostra
|
|
nititur. demonstravi haec Caecilio, simul et illud ostendi, si
|
|
ipse unus cum illo uno contenderet, me ei satis facturum fuisse;
|
|
nunc, in causa universorum creditorum, hominum praesertim
|
5
|
amplissimorum, qui sine eo quem Caecilius suo nomine perhi-
|
|
beret facile causam communem sustinerent, aequum esse eum
|
|
et officio meo consulere et tempori. durius accipere hoc mihi
|
|
visus est quam vellem et quam homines belli solent, et postea
|
|
prorsus ab instituta nostra paucorum dierum consuetudine
|
10
|
longe refugit.
|
|
Abs te peto ut mihi hoc ignoscas et me existimes humanitate
|
|
esse prohibitum ne contra amici summam existimationem
|
|
miserrimo eius tempore venirem, cum is omnia sua studia et
|
|
officia in me contulisset. quod si voles in me esse durior, am-
|
15
|
bitionem putabis mihi obstitisse. ego autem arbitror, etiam si
|
|
id sit, mihi ignoscendum esse, 'ἐπεὶ οὐχ ἱερήιον οὐδὲ βοείην'.
|
|
vides enim in quo cursu simus et quam omnis gratias non modo
|
|
retinendas verum etiam acquirendas putemus. spero tibi me
|
|
causam probasse, cupio quidem certe.
|
20
|
Hermathena tua valde me delectat et posita ita belle est ut
|
5.1
|
totum gymnasium eius ἀνάθημα esse videatur. multum te amamus.
|
|