Amm. Marc. 15.12.4
  Gallos post haec dilutius esse poturos, quod illi venenum 9(fr).1
esse arbitrabuntur.
Quint. 6.3.51
  Plaetori matrem dum vixisset ludum, postquam mor- 10(fr).1
tua esset magistros habuisse.
Cod. Vat. et apograph.
  . . . hoc praetore oppressam esse aere alieno Galliam. 11.1
A quibus versuras tantarum pecuniarum factas esse dicunt?
a Gallis? Nihil minus. A quibus igitur? A civibus Ro-
manis qui negotiantur in Gallia. Cur eorum verba <non>
audimus? cur eorum tabulae nullae proferuntur? Insector 5
ultro atque insto accusatori, iudices; insector, inquam, et
flagito testis. Plus ego in hac causa laboris et operae con-
sumo in poscendis testibus quam ceteri defensores in re-
futandis. Audaciter hoc dico, iudices, non temere confirmo.
Referta Gallia negotiatorum est, plena civium Romanorum. 10
Nemo Gallorum sine cive Romano quicquam negoti gerit,
nummus in Gallia nullus sine civium Romanorum tabulis
commovetur. Videte quo descendam, iudices, quam longe 12.1
videar ab consuetudine mea et cautione ac diligentia dis-
cedere. Vnae tabulae proferantur, in quibus vestigium sit
aliquod quod significet pecuniam <M.> Fonteio datam, unum
ex tot negotiatorum, colonorum, publicanorum, aratorum, 5
pecuariorum numero testem producant; vere accusatum
esse concedam. Pro di immortales! quae haec est causa,
quae defensio? Provinciae Galliae M. Fonteius praefuit,
quae constat ex eis generibus hominum et civitatum qui, ut
vetera mittam, partim nostra memoria bella cum populo 10
Romano acerba ac diuturna gesserunt, partim modo ab
nostris imperatoribus subacti, modo bello domiti, modo
triumphis ac monumentis notati, modo ab senatu agris
urbibusque multati sunt, partim qui cum ipso M. Fonteio
ferrum ac manus contulerunt multoque eius sudore ac 15
labore sub populi Romani imperium dicionemque ceci-
derunt. Est in eadem provincia Narbo Martius, colonia no- 13.1
strorum civium, specula populi Romani ac propugnaculum
istis ipsis nationibus oppositum et obiectum; est item urbs
Massilia, de qua ante dixi, fortissimorum fidelissimorum-
que sociorum, qui Gallicorum bellorum pericula praecipuis 5
<populi Romani> praemiis compensarunt; est praeterea <maxi-
mus> numerus civium Romanorum atque <equitum,> hominum
honestissimorum. Huic provinciae quae ex hac generum
varietate constaret M. Fonteius, ut dixi, praefuit; qui erant
hostes, subegit, qui proxime fuerant, eos ex eis agris quibus 10
erant multati decedere coegit, ceteris qui idcirco magnis
saepe erant bellis superati ut semper populo Romano pare-
rent, magnos equitatus ad ea bella quae tum in toto orbe
terrarum a populo Romano gerebantur, magnas pecunias ad
eorum stipendium, maximum frumenti numerum ad Hi- 15
spaniense bellum tolerandum imperavit. Is qui gessit in 14.1
iudicium vocatur, vos qui in re non interfuistis causam una
cum populo Romano cognoscitis, dicunt contra quibus in-
vitissimis imperatum est, dicunt qui ex agris ex Cn. Pompei
decreto decedere sunt coacti, dicunt qui ex belli caede et 5
fuga nunc primum audent contra M. Fonteium inermem
consistere. Quid? coloni Narbonenses quid volunt, quid
existimant? Hunc per vos <salvum> volunt, se per hunc in-
columis existimant esse. Quid Massiliensium civitas?
Hunc praesentem eis adfecit honoribus quos habuit am- 10
plissimos; vos autem absens orat atque obsecrat ut sua
religio, laudatio, auctoritas aliquid apud vestros animos mo-
menti habuisse videatur. Quid? civium Romanorum quae 15.1
voluntas est? Nemo est ex tanto numero quin hunc optime
de provincia, de imperio, de sociis et civibus meritum esse
arbitretur. Quoniam igitur, iudices, qui oppugnatum M. Fon-
teium cognostis, qui defensum velint, statuite nunc quid 5
vestra aequitas, quid populi Romani dignitas postulet, utrum
colonis vestris, negotiatoribus vestris, amicissimis atque anti-
quissimis sociis et credere et consulere malitis, an eis quibus
neque propter iracundiam fidem neque propter infidelitatem
honorem habere debetis. Quid? si maiorem etiam hominum 16.1
honestissimorum copiam adferam quae huius virtuti atque
innocentiae testimonio possit esse, tamenne plus Gallorum
consensio valebit quam summa auctoritas omnium? Cum
Galliae Fonteius praeesset, scitis, iudices, maximos populi 5
Romani exercitus in duabus Hispaniis clarissimosque im-
peratores fuisse. Quam multi equites Romani, quam multi
tribuni militum, quales et quot et quotiens legati ad eos
<exierunt>! Exercitus praeterea Cn. Pompei maximus atque
ornatissimus hiemavit in Gallia M. Fonteio imperante. 10
Satisne vobis multos, satis idoneos testis et conscios videtur
ipsa fortuna esse voluisse earum rerum quae M. Fonteio
praetore gererentur in Gallia? Quem ex tanto hominum
numero testem in hac causa producere potestis? quis est
ex eo numero qui vobis auctor placeat? eo nos iam laudatore 15
et teste utemur. Dubitabitis etiam diutius, iudices, quin 17.1
illud quod initio vobis proposui verissimum sit, aliud per
hoc iudicium nihil agi nisi ut M. Fonteio oppresso testi-
moniis eorum quibus multa rei publicae causa invitissimis
imperata sunt, segniores posthac ad imperandum ceteri sint, 5
cum videatis eos oppugnare quibus <victoribus> populi Romani
imperium incolume esse non possit?