| PRO A. CAECINA ORATIO | |
| Si, quantum in agro locisque desertis audacia potest, | 1.1 |
| tantum in foro atque in iudiciis impudentia valeret, non | |
| minus nunc in causa cederet A. Caecina Sex. Aebuti impu- | |
| dentiae, quam tum in vi facienda cessit audaciae. Verum | |
| et illud considerati hominis esse putavit, qua de re iure | 5 |
| disceptari oporteret, armis non contendere, et hoc con- | |
| stantis, quicum vi et armis certare noluisset, eum iure | |
| iudicioque superare. Ac mihi quidem cum audax prae- | 2.1 |
| cipue fuisse videtur Aebutius in convocandis hominibus | |
| et armandis, tum impudens in iudicio, non solum quod in | |
| iudicium venire ausus est—nam id quidem tametsi improbe | |
| fit in aperta re, tamen malitia est iam usitatum—sed quod | 5 |
| non dubitavit id ipsum quod arguitur confiteri; nisi forte | |
| hoc rationis habuit, quoniam, si facta vis esset moribus, | |
| superior in possessione retinenda non fuisset, quia contra | |
| ius moremque facta sit, A. Caecinam cum amicis metu | |
| perterritum profugisse; nunc quoque in iudicio si causa | 10 |
| more institutoque omnium defendatur, nos inferiores in | |
| agendo non futuros; sin a consuetudine recedatur, se, quo | |
| impudentius egerit, hoc superiorem discessurum. Quasi | |
| vero aut idem possit in iudicio improbitas quod in vi confi- | |
| dentia, aut nos non eo libentius tum audaciae cesserimus | 15 |
| quo nunc impudentiae facilius obsisteremus. Itaque longe | 3.1 |
| alia ratione, recuperatores, ad agendam causam hac actione | |
| venio atque initio veneram. Tum enim nostrae causae | |
| spes erat posita in defensione mea, nunc in confessione | |
| adversarii, tum in nostris, nunc vero in illorum testibus; | 5 |
| de quibus ego antea laborabam ne, si improbi essent, falsi | |
| aliquid dicerent, si probi existimarentur, quod dixissent | |
| probarent; nunc sum animo aequissimo. Si enim sunt | |
| viri boni, me adiuvant, cum id iurati dicunt quod ego | |
| iniuratus insimulo; sin autem minus idonei, me non lae- | 10 |
| dunt, cum eis sive creditur, <creditur> hoc ipsum quod nos | |
| arguimus, sive fides non habetur, de adversarii testium fide | |
| derogatur. |