At enim Sulla legem tulit. Vt nihil de illo tempore, 95.6
nihil de calamitate rei publicae querar, hoc tibi respondeo,
ascripsisse eundem Sullam in eadem lege: 'si qvid ivs
non esset rogarier, eivs ea lege nihilvm rogatvm.'
Quid est quod ius non sit, quod populus iubere aut vetare 10
non possit? Vt ne longius abeam, declarat ista ascriptio
esse aliquid; nam, nisi esset, hoc in omnibus legibus non
ascriberetur. Sed quaero <de> te, putesne, si populus iusserit 96.1
me tuum aut te meum servum esse, id iussum ratum atque
firmum futurum. Perspicis hoc nihil esse et fateris; qua
in re primum illud concedis, non quicquid populus iusserit,
ratum esse oportere; deinde nihil rationis adfers quam ob 5
rem, si libertas adimi nullo modo possit, civitas possit.
Nam et eodem modo de utraque re traditum nobis est,
et, si semel civitas adimi potest, retineri libertas non potest.
Qui enim potest iure Quiritium liber esse is qui in numero
Quiritium non est? Atque ego hanc adulescentulus causam 97.1
cum agerem contra hominem disertissimum nostrae civita-
tis, <C.> Cottam, probavi. Cum Arretinae mulieris libertatem
defenderem et Cotta xviris religionem iniecisset non
posse nostrum sacramentum iustum iudicari, quod Arretinis 5
adempta civitas esset, et ego vehementius contendissem
civitatem adimi non posse, xviri prima actione non iudi-
caverunt; postea re quaesita et deliberata sacramentum
nostrum iustum iudicaverunt. Atque hoc et contra dicente
Cotta et Sulla vivo iudicatum est. Iam vero in ceteris 10
rebus ut omnes qui in eadem causa sunt et lege agant et
suum ius persequantur, et omni iure civili sine cuiusquam
aut magistratus aut iudicis aut periti hominis aut imperiti
dubitatione utantur, quid ego commemorem? Dubium esse
nemini vestrum certo <scio>. 15