Vt vero iam, recuperatores, nulla dubitatio sit, sive rem 90.1
sive verba spectare voltis, quin secundum nos iudicetis,
exoritur hic iam obrutis rebus omnibus et perditis illa
defensio, eum deici posse qui tum possideat; qui non
possideat, nullo modo posse; itaque, si ego sim a tuis 5
aedibus deiectus, restitui non oportere, si ipse sis, oportere.
Numera quam multa in ista defensione falsa sint, Piso.
Ac primum illud attende, te iam ex illa ratione esse
depulsum, quod negabas quemquam deici posse nisi inde
ubi tum esset; iam posse concedis; eum qui non possideat 10
negas deici posse. Cur ergo aut in illud cotidianum inter- 91.1
dictum 'vnde ille me vi deiecit' additur 'cvm ego
possiderem,' si deici nemo potest qui non possidet, aut
in hoc interdictum de hominibvs armatis non additur,
si oportet quaeri possederit necne? Negas deici, nisi qui 5
possideat. Ostendo, si sine armatis coactisve hominibus
deiectus quispiam sit, eum qui fateatur se deiecisse vincere
sponsionem, si ostendat eum non possedisse. Negas deici,
nisi qui possideat. Ostendo ex hoc interdicto de armatis
hominibvs, qui possit ostendere non possedisse eum qui 10
deiectus sit, condemnari tamen sponsionis necesse esse,
si fateatur esse deiectum. Dupliciter homines deiciuntur, 92.1
aut sine coactis armatisve hominibus aut per eius modi
rationem atque vim. Ad duas dissimilis res duo diiuncta
interdicta sunt. In illa vi cotidiana non satis est posse
docere se deiectum, nisi ostendere potest, cum possideret, 5
tum deiectum. Ne id quidem satis est, nisi docet ita se
possedisse <ut> nec vi nec clam nec precario possederit.
Itaque is qui se restituisse dixit magna voce saepe confiteri
solet se vi deiecisse, verum illud addit: 'non possidebat'
vel etiam, cum hoc ipsum concessit, vincit tamen sponsio- 10
nem, si planum facit ab se illum aut vi aut clam aut
precario possedisse. Videtisne quot defensionibus eum 93.1
qui sine armis ac multitudine vim fecerit uti posse maiores
voluerint? Hunc vero qui ab iure, officio, bonis moribus
ad ferrum, ad arma, ad caedem confugerit, nudum in causa
destitutum videtis, ut, qui armatus de possessione conten- 5
disset, inermis plane de sponsione certaret. Ecquid igitur
interest, Piso, inter haec interdicta? ecquid interest utrum
in hoc sit additum 'cvm A. Caecina possideret' necne?
Ecquid te ratio iuris, ecquid interdictorum dissimilitudo,
ecquid auctoritas maiorum commovet? Si esset additum, 10
de eo quaeri oporteret; additum non est, tamen oportebit?
Atque ego in hoc Caecinam non defendo; possedit enim 94.1
Caecina, recuperatores; et id, tametsi extra causam est,
percurram tamen brevi ut non minus hominem ipsum quam
ius commune defensum velitis. Caesenniam possedisse
propter usum fructum non negas. Qui colonus habuit 5
conductum de Caesennia fundum, cum idem ex eadem
conductione fuerit in fundo, dubium est quin, si Caesennia
tum possidebat, cum erat colonus in fundo, post eius
mortem heres eodem iure possederit? Deinde ipse Caecina
cum circuiret praedia, venit in istum fundum, rationes a 10
colono accepit. Sunt in eam rem testimonia. Postea cur 95.1
tu, Aebuti, de isto potius fundo quam de alio, si quem
habes, Caecinae denuntiabas, si Caecina non possidebat?
Ipse porro Caecina cur se moribus deduci volebat idque
tibi de amicorum et de Aquili sententia responderat. 5