Quaeri hoc solere me non praeterit—ut ex me ea quae 98.1
tibi in mentem non veniunt audias—quem ad modum,
si civitas adimi non possit, in colonias Latinas saepe nostri
cives profecti sint. Aut sua voluntate aut legis multa pro-
fecti sunt; quam multam si sufferre voluissent, manere in 5
civitate potuissent. Quid? quem pater patratus dedidit
aut suus pater populusve vendidit, quo is iure amittit
civitatem? Vt religione civitas solvatur civis Romanus
deditur; qui cum est acceptus, est eorum quibus est
deditus; si non accipiunt, <ut> Mancinum Numantini, retinet 10
integram causam et ius civitatis. Si pater vendidit eum
quem in suam potestatem susceperat, ex potestate dimittit.
Iam populus cum eum vendit qui miles factus non est, non 99.1
adimit ei libertatem, sed iudicat non esse eum liberum qui,
ut liber sit, adire periculum noluit; cum autem incensum
vendit, hoc iudicat, cum ei qui in servitute iusta fuerunt
censu liberentur, eum qui, cum liber esset, censeri noluerit, 5
ipsum sibi libertatem abiudicavisse. Quod si maxime hisce
rebus adimi libertas aut civitas potest, non intellegunt qui
haec commemorant, si per has rationes maiores adimi posse
voluerunt, alio modo noluisse? Nam ut haec ex iure civili 100.1
proferunt, sic adferant velim quibus lege aut rogatione
civitas aut libertas erepta sit. Nam quod ad exsilium
attinet, perspicue intellegi potest quale sit. Exsilium enim
non supplicium est, sed perfugium portusque supplici. 5
Nam quia volunt poenam aliquam subterfugere aut calami-
tatem, eo solum vertunt, hoc est sedem ac locum mutant.
Itaque nulla in lege nostra reperietur, <ut> apud ceteras
civitates, maleficium ullum exsilio esse multatum; sed cum
homines vincula, neces ignominiasque vitant, quae sunt 10
legibus constitutae, confugiunt quasi ad aram in exsilium.
Qui si in civitate legis vim subire vellent, non prius
civitatem quam vitam amitterent; quia nolunt, non adi-
mitur eis civitas, sed ab eis relinquitur atque deponitur.
Nam, cum ex nostro iure duarum civitatum nemo esse 15
possit, tum amittitur haec civitas denique, cum is qui pro-
fugit receptus est in exsilium, hoc est in aliam civitatem.