Sed isdem temporibus Q. Catulus et C. Piso [neque 49.1.1
precibus] neque pretio neque gratia Ciceronem inpellere
potuere, uti per Allobroges aut alium indicem C. Caesar
falso nominaretur. nam uterque cum illo gravis inimi- 2.1
citias exercebat: Piso oppugnatus in iudicio pecuniarum
repetundarum propter quoiusdam Transpadani suppli-
cium iniustum, Catulus ex petitione pontificatus odio in-
census, quod extrema aetate, maxumis honoribus usus, 5
ab adulescentulo Caesare victus discesserat. res autem 3.1
opportuna videbatur, quod is privatim egregia libera-
litate, publice maxumis muneribus grandem pecuniam
debebat. sed ubi consulem ad tantum facinus inpellere 4.1
nequeunt, ipsi singillatim circumeundo atque ementi-
undo, quae se ex Volturcio aut Allobrogibus audisse di-
cerent, magnam illi invidiam conflaverant, usque eo ut
nonnulli equites Romani, qui praesidi causa cum telis 5
erant circum aedem Concordiae, seu periculi magnitudine
seu animi mobilitate inpulsi, quo studium suom in rem
publicam clarius esset, egredienti ex senatu Caesari
gladio minitarentur.
  Dum haec in senatu aguntur et dum legatis Allobro- 50.1.1
gum et T. Volturcio, conprobato eorum indicio, praemia
decernuntur, liberti et pauci ex clientibus Lentuli divor-
sis itineribus opifices atque servitia in vicis ad eum eri-
piundum sollicitabant, partim exquirebant duces multi- 5
tudinum, qui pretio rem publicam vexare soliti erant.
Cethegus autem per nuntios familiam atque libertos suos, 2.1
lectos et exercitatos, orabat in audaciam, ut grege facto
cum telis ad sese inrumperent. consul ubi ea parari co- 3.1
gnovit, dispositis praesidiis, ut res atque tempus monebat,
convocato senatu refert, quid de iis fieri placeat, qui in
custodiam traditi erant. sed eos paulo ante frequens
senatus iudicaverat contra rem publicam fecisse. tum D. 4.1
lunius Silanus primus sententiam rogatus, quod eo tem-
pore consul designatus erat, de iis, qui in custodiis tene-
bantur, et praeterea de L. Cassio, P. Furio, P. Umbreno,
Q. Annio, si deprehensi forent, supplicium sumundum 5
decreverat; isque postea permotus oratione C. Caesaris
pedibus in sententiam Ti Neronis iturum se dixit, quod
de ea re praesidiis additis referundum censuerat. sed 5.1
Caesar, ubi ad eum ventum est, rogatus sententiam a con-
sule huiusce modi verba locutus est: