Bene et conposite C. Caesar paulo ante in hoc ordine 52.13.1
de vita et morte disseruit, credo falsa existumans ea, quae
de inferis memorantur: divorso itinere malos a bonis
loca taetra, inculta, foeda atque formidulosa habere. ita- 14.1
que censuit pecunias eorum publicandas, ipsos per
municipia in custodiis habendos, videlicet timens, ne, si
Romae sint, aut a popularibus coniurationis aut a multi-
tudine conducta per vim eripiantur; quasi vero mali at- 15.1
que scelesti tantummodo in urbe et non per totam Italiam
sint, aut non ibi plus possit audacia, ubi ad defendundum
opes minores sunt. quare vanum equidem hoc consilium 16.1
est, si periculum ex illis metuit; si in tanto omnium metu
solus non timet, eo magis refert me mihi atque vobis
timere. qua re quom de P. Lentulo ceterisque statuetis, 17.1
pro certo habetote vos simul de exercitu Catilinae et de
omnibus coniuratis decernere. quanto vos adtentius ea 18.1
agetis, tanto illis animus infirmior erit; si paulum modo
vos languere viderint, iam omnes feroces aderunt.
  Nolite existumare maiores nostros armis rem publi- 19.1
cam ex parva magnam fecisse. si ita esset, multo pul- 20.1
cherrumam eam nos haberemus: quippe sociorum atque
civium, praeterea armorum atque equorum maior copia
nobis quam illis est. sed alia fuere, quae illos magnos 21.1
fecere, quae nobis nulla sunt: domi industria, foris
iustum imperium, animus in consulendo liber, neque de-
licto neque lubidini obnoxius. pro his nos habemus 22.1
luxuriam atque avaritiam, publice egestatem, privatim
opulentiam. laudamus divitias, sequimur inertiam. inter
bonos et malos discrimen nullum, omnia virtutis prae-
mia ambitio possidet. neque mirum: ubi vos separatim 23.1
sibi quisque consilium capitis, ubi domi voluptatibus,
hic pecuniae aut gratiae servitis, eo fit, ut impetus fiat
in vacuam rem publicam.